Melczer István: Okmányok a kellemesi Melczer-család levéltárából. (Budapest, 1890.)

quiescimus, et in pacis commodo gratulamur. Proinde ad univer­sorum notitiam harum serie volumus pervenire. quod Johannes et Petrus filii Georgii filii Simonis de Sowar dilecti et fidelis nostri nostram adeuntes presentiam, nohis sunt con(|uesti. quod ipsi pei frequentes citationes multorum hominum ad presentiam iudicum regni nostri diversorum in eorum personis hactenus factas et innu­meras iuditiorum exactiones plurimum aggravati et attriti debito modo nobis famulari non valerent. petentes nos imo humiliter cel­situdini nostre supplicantes. ut nos a necessitate huiusmodi ipsos benigne relevantes. de remedio dignaremur eis exinde providere oportuno. Nos igitur. qui ex debito nobilitatis regie et officio assumpti regiminis nostri singulorum nobis obsequentium merita pensare perspicue contemplationis oculis debemus et tueri. attendentes fide­litatum meritoria obsequia dictorum Johannis et Petri, quibus nobis satis longi temporis spatio in nostris et regni nostri nego­tiis et agendis plurimum oportunis et admodum necessariis meru­erunt complacere et se utique reddere gratiosos. volentes eisdem regii favoris nostri benevolentia respondere. annuimus ipsis. quod petebant. videlicet (|uod .Tohannem cum Ladizlao íilio suo et Petrum predietos a iudicio et iurisdictione quorumlibet iudicum regni nostri de gratia speciali et regie potestatis nostre plenitudine duximus eximendos nostro iudicisve curie nostre iudicio solum reservantes. Cuius rei causa íidelibus nostris palatino. comitibus parochialibus. specialiter de Sarus, de Zemplinio et de Wvwar comitibus ac aliis omnibus et quibusvis iustitiariis. eorumque vice-, gerentibus nunc et pro tempore constitutis, quibus presentes osten­dentur. damus firmo presentibus sub preeepto. quatenus antedictos .lohannem et Ladislaum filium suum. necnon Petrum in nullis causis et earum articulis motis contra ipsos et movendis iudicare vei suo astare compellere presumant tribunali. quia volumus, quod si aliquid actionis contra ipsos movere necesse habuerint. coram nobis vei predicto iudice curie nostre debeant experiri. Nos siqui­dem aut idem iudex curie nostre querelantibus de eisdem iustitie faciemus complementum iuris ordine observato. In cuius rei memó­riám certioremque tirmitatem presentes concessimus literas nostras privilegiales novi et autentici sigilli nostri duplicis munimine robo­ratas. Dátum per manus discreti viri magistri Andree prepositi ecclesie Albensis, aule nostre vicecancellarii. dilecti et fidelis nostri.

Next

/
Thumbnails
Contents