Melczer István: Okmányok a kellemesi Melczer-család levéltárából. (Budapest, 1890.)
tatu Neogradiense prope fluvium Ipol existentem, (|ue terra Pesthen per modum concambii et mutationis olim ab eodem comite Thoma et liliis suis ad predietum comitem Michaelem et fratres suos extitit devoluta et secundum quod Felicianus filius Zaah, .Johannes filius Laurentii. Petrus filius Bothond et Nicolaus filius Tomb ex parte predicti comitis Thome et filiorum suorum. item magister Farkasius filius Falkus. comes Mikou filius Dvtricy. comes Kaplen et comes Mark filius Johannis de generatione eiusdem comitis Michaelis ex parte eorumdem comitis Michaelis et filiorum suorum prenominatorum similiter Pestben vocatam. que eidem est contigua et in vicinitate adiacens adiungerent et statuerent perpetuo eidem <•<>miti Michaeli et filiissuis, cursus vero novarum metarum et antiquarum simulcum distinctionibus et limitationibus eidem domino regi iideliter rescriberemus; nos enim iuxta preceptum eiusdem domini regis. proút tenemur in omnibus obedire, cum prefato magistro Nicolao notario et homine eiusdem domini regis .lacobum clericum de choro nostro pro testimonio idoneum ad premissa exequenda duximus transmittendum, que quidem partes prout premisimus, propriis ipsorum in personis simul cum prelibatis notario et homine domini regis et nostro testimonio nec non cum predictis octo hominibus nobilibus arbitratoribus, demum pariter ad nostram accedentes presentiam concorditer retulerunt.. quod ipsi octo homines nobiles prout vicini et commetanei dicte terre Pesthen ipsam terram Pesthen per modum concambii et mutationis ad ipsum comitem Michaelem et filios suos devolutam sub certis metis et antiquis reainl»ulassent et iuxta earumdem novas metas undique et ex omni parte erigentes prout plenius inferius cursus metarum novarum et antiquarum simul cum limitationibus et distinctionibus declarantur. eidem comiti Michaeli et filiis suis perpetuo statuissent et assignassent possidendam, tenendam et habendam nullo penitus contradictore apparente. Quarum quidem terrarum distinctiones et cursus metarum antiquarum et novarum hoc ordine distinguntur: Quod prima incipit a parte orientali a quodam loco, qui Menuspataka nominatur. ubi est una antiqua meta, iuxta quam aliam novam erexissent. dehinc eundo non multum penes viam, per quam itur de Talan in Pesthen. ubi est una meta antiqua, circa quam aliam novam erexissent, abhinc transeundo ipsam viam venit versus partém meridionalem et in quodam prato iuxta quoddam nemus