Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

permotus, multa grauiaque bella sine intermissione gesserit, et se Regnaque sua tam contra Christianos principes, a quibus sepe temere prouocatus fűit, quam aduersus Turcos vicinos huius Regni et tocius Christiane reipublice communes immor­talesque hostes vsque adeo tutatus sit, vt non modo seopprimi, aut Regnorum suorum fines diminuere sit passus, verum cum maximo splendore et glória nominis sui, et accessione atque inert mentő Regnorum eos fines vbique plurimum auxerit et propagauerit. et quia tantis et tam crebris conatibus hoslium potentissimorum absque frequentissimis milite, multisque co­pijs, que semper grauissimis sumptibus comparantur, resistere nullo modo potuisset, exhausto prius in re pecuniaria erario suo, et vniuersis redditibus erogatis, ad eum tandem confugit, quern sibi fidelem, deuotum et sui denique amantissimum, atque in hijs alisque rebus obseruantissimum, longa et optima expe­riencia cognouit, inter quos precipuum bábuit Reuerendum in Chisto patrem Dominum Urbanum electum et confirmatum Agriensem etr Sue Maiestatis fidelissimum Thesaurarium, cu­ius opera et, studio in pecunijs cogendis subministrandisque a ceitis annis citra tempus mortis semper stúdiósé vsus fűit. Qui cum tantis negoüjs bellorum, et alijs Rebus Regijs et Regni in dies magis atque magis emergentibus, cum illis redditibus Regni salisfacere non pusset, iussu Regio multa vndique et grauissima debita, quod verissimo testimonio didicimus, con­traxit, atque se creditorum veluti laqueis irretiuit, ex quibus nullo modo se explicare posset. Ne itaque creditores sui pecu­nijs et rebus pro commodo et necessitate Regui mutuatis frau­dentur, atque ipse Dominus Vrbanus el fratres, consanguinei­que sui ob huiusmodi debita pro negocijs Regijs, et Regni contracta, aliquando successu temporum molestentur, vei quo­modocunque inquietentur, vniuersa illa debita sua, et apud quoscunque contracta, vei exlerni sínt, aut nostrates, Christiani vei Iudei, qui videlicet illis temporibus, quo idem Dominus Vrbanus huic mutieri prefectus fűit, et pro quocunque necessi­tate prefati Domini Regis et Regni pecunias, pannos aut aliud quodcunque, et ad obligationes, verbo, scriptoque suo, et cu­ram testibus, quomodocumque a se et suis, suo tamen nomine

Next

/
Thumbnails
Contents