Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
Regis Polonie firmauerarr.us Inclusus sit et habeatur Easque treugas ipse dominus Imperátor per literas suas pendente Sigillo suo confeclas, quo ad omnes eonlinencias clausulas et articulos se se obseruaturum promiserit et se in illis ipsis treugis inclusum per literas et promissa recognouerit, tamen nunc promissionis et literarum ac recognicionis sue intnemor contra fidem publicam contra iusturn et honestum et contra inscriptionem nobis per dictum primogenitum regis Polonie mediantibus suis literis factam, in quibus inter cetera ista ponuntur verba formalia Ita tamen quod omnes isti Barones el nobiles in dominijs ipsius domini Imperatoris qui snnt sub protectione domini Mathie Regis Hungarie ctc., sint et ex nunc esse intelligantur inclusi in presentibus treugis, eos ipsos nobiles sub protectione nostra existenles, qui in illis ipsis treugis inclusi fuerunt durante treuga invasit, nulla iustitia a nobis petita, nobisque omnino irrequisitis Eidem domino Imperátori per literas et nuncios sepius obtulimus et tamquam vere pacis amatores iustas cum eo condiciones babere quesiuimus Ipse tamen omni nostra oblatione contempta ab incepto non destilit, nec usque modo desistit, Nec verilus est fidem publicam et continenciam treugarum contra ius phasque uiolare. Insuper in regno nostro Hungarie per gentes suas hostilem direptionem fecil in preiudicium nostrum et iniuriam regni nostri valde magnam fidei publice et promissionis suarum contemptum et transgressionem satis manifestam. Prelerea cum omnibus fere potenlatibus cliristianis In primis Sanctissimo domino nostro pape notorium manifestumque sit nos a duobus fenne annis retroactis contra Turcos pro defensione fidei arma suscepisse et non parcendo laboribus et grauissimis expensis, non sine magnó regni nostri onere negotjum fidei katholice omnibus conatibus denique industria et laboré tutare voluimus Adeo ut repressis magna in parte turcorum viribus furorem hostis christiani in communem totius christianitatis perniciem inhiabit et ab hoc uniuerse propemodum christianitati formidolosus eatum (?) el nosmet ipsos conuertimus In quo pio et sanctissimo opere non impedimentum sed potius presidium et auxilium expectassemus Ipse tum dominus Imperátor officii sui publici inmemor Cuius ma-