Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Commissio propria Domini Regis. Mathias Dei gratia Rex Hungarie Bohemie etc. necnon Dux Austrie. Fidelibus nostris universis et singulis Iudicibus Ecelesiasticis Regni nostri presentes visuris Salutem et gra­tiam. Ex querela simul et supplicatione fidelium nostrorum Prudentum et Circumspectorum Iudicis et Iuratorum Civium Civitatis nostre Posoniensis accepimus. Qualiter ipsos quidam Anthouius Presbiter Rector altaris beati Petri Apostoli in Ec­clesia Strigoniensi fundati ratione quarundam expensarum quas ipse in prosecutionem cuiusdam cause quam ijdem exponentes adversus ipsum Anthonium presbiterum ratione cuiusdam cen­sus seu Annue pensionis ex quadam antiqua dispositione per eosdem exponentes eidem altari fieri debende moverant, sese fecisse assereret, jure impetere niteretur. Quia vero nos ipsos Cives nostros pro huiusmodi expensis, cum et ipsi eque aut forsitan etiam amplius expenderint, nulJomodo per illum Pre­sbiterum impediri volumus, sufFicere scilicet debere arbitrati presbitero illi si tantisper iura sibi faverunt, ne census ipsius altaris amitteret. His igitur ex causis prefato Antonio Presbi­tero de et super impetitione ipsorum Civium nostrorum silen­tium imponentes fidelitati vestre et cuilibet vestrum firmiter mandamus quatenus a modo deinceps prefatos Iudicem et Cives nostros Posonienses ad instantiam dicti Anthonij Presbiteri ratione prescriptarum expensarum in prosecutionem dicte cause factorum iudicare aut vestro astare iudicatui conpellere nus­quam et nullo modo presumatis nec sitis ausi modo aliquali, gratie nostre sub obtentu, presentibus perlectis exhibenti re­stitutis. Dátum Vienne feria sexta proxima ante Dominicam invocavit. Anno Domini Millesimo Ouadringentesimo Nona­gesimo.

Next

/
Thumbnails
Contents