Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

illi de sponsalibus, quas cum sorore íllustrissimi Ducis Me­diolanensium contraxit. Item Mandat Sua Sanctitas eidem Nuncio, quod pro rein­tegratioue et restitutione rerum Ecelesie Arbensis plurimum apud Dominum Regem instet ut iuxta priuilegiorum Sue Maie­statis formám bona Ecelesie prefate reintegrentur et restituan­tur. Item quia alias in tractatu pacis et concordie inter Ma­thiam Hungarie et Huladislaum Bohemie Reges conuentum et conclusum fűit pro bono pacis et concordie Regnorum pref í­torum Monasteria Hirodich pignoratum D. Varadiensi sicut alte­rum Cherich Domino Jeroslao de Stellis similiter pro certa summa fuerat inscriptum, solutis pecunijs illa Domino Regi Hungarie restitui deberent, et licet de pecunijs ipsis iam illis satisfactum fuerit uel per eo steterit quominus pecunie leua­rentur, prefata monasteria nunc reddere recusant, et quia du­bitatur, ne ex detentione prefatorum Monasteriorum noua in Regnis illis incendia oriantur, uel propter non seruata pacis et concordie hereticis et schismaticis Regni Bohemie presidia et fauores ab illis prestitos, mandat D. N. eidem Nuncio et Ora­tori suo, ut sub censuris Ecclesiasticis et pecuniarijs penis, ingressus Ecelesie suspensione et a diuinis, auxilij brachij secularis si opus fuerit et interdicti Ecclesiastici impositione contra predictum Varadiensem et Dominum de Stellis eorum­que complices uocatis quorutn interest procedat, et quod Mo­nasteria predicta cum suis Viribus soluta et satisfacta peeunia iuxta conuentionem in capitulis pacis deueniant ad manus pre­dicti Regis Hungarie, et illorum Monasteriorum Abbates de­ponant et realiter ea restituant, iuxta predicti Regis uolunta­tem et dispositionem cum potestate a censuris absoluendi inter­dicta relaxandi quotiens et quando uiderit expedire, procedendo etiam si sibi uidebitur iuxta formám literarum Apostolicarum in forma breuium emanatarum. Ultimo loco non obstante quod dicto Episcopo aut alicui ex illis a Sede Apostolica sit indul­ctum, quod interdici suspendi et excommunicari non possint, quibus non obstantibus procedat ad censuras Ecclesiasticas et penas pecuniarias prout eidem Nuncio secundum Deumet iusti­tiam uidebitur magis expedire.

Next

/
Thumbnails
Contents