Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
querelas pro debitis ciuilibus aut alias cnminalibus etiam ex officio procedere, inquirere condemnare uel absoluere, prout iuris ordi dictauerit, non obstante quod alicui ex illis a Sede Apostolica sit indulctum, quod excommunicari, suspendi uel interdici non possint, quibus non obstantibus procedat contra eosdem, prout alias iuxta commissionem,quam habét a Sanctissimo Domino Nostro informascripta, cum aduocatione cause et causarum, si que forte horuin occasione in Romana Curia penderent, cum pietate procedendi, in illis Ciuilibus summarie habeat tamen ipse Nuncius rationem ipsorum exemptorum presertim prepositorum nonnullorum ordinariorum,et quibus uidebitur sibi priuilegia intacta dimittat. Item quia in Regnis predictis, hoc est in Silesia, quedem ualuerat comptela, ut Ecclesiastice persone laicis peeuniam inutuo dantes, ex qua ut iura uolunt commodi nihil aut lucri sperare debebant, tamen predia et alia bona a debitoribus sub Hypolheca et pignore capere consueuerint, ex quibus fructus et commoda, hactenus tot recipere non erubuerunt, ut cum forte et longe amplius sit satisfactum, tamen nec adhuc predia prefata relaxare etiam requisiti non curant, quodque peioris est exempli, si predium quod primo receperint bello aut alio casu perierit, aliud predium ipsius debitoris invadunt, quod factum ut par est Sua Sanctitas detestatur, et ideo prefato Nuncio mandat ut omnes et singulos tales contractus, cum quibusuis et per quoscumque celebratos, etiam si iuramento firmati sint, usurarios decernat, efi'icíatque ut dicti tales inuocantes sua sorté contenti usuras restituant, et alias prout de iure fuerit faciendum, superquo ad partém commissionem habét, iuxta quam in causa procedet et advertat Nuncius non prius ad examen istorum contractuuin Vsurariorum procedere, quam intelligat qua mente ueniant illi qui rem huiusmodi deferunt. Item quia dicto Oratore referente intellexit, quod aliqui Barones militares et inferiores persone ac etiam ecclesiastice ex eorum predijs integras decimas iuxta laudabilem consuetudinem in illis Regnis hactenus obseruatam solvere obligati, nescitur quo spiritu ducti a multis annis citra integras decimas