Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

dini Sue, quod licet S. D. N. hanc rem semper difficilem iudi­eauerit, ob id uel maximé, quod cum anlea Paulus IJ et Sixtus predecessores tot conatibus totque insignibus uiris et Prelatis eorum Nuntijs et Sancte Romane Ecclesie Cardinalibus dignis­simis Legatis studuerit rem componere, et frustra omnia cul­pis forsitan nostris id exigentibus tentata sint, attamen Pasto­ralis ofFicij esse duxit rem nullomodo deserere, preserlim cum in ea uertalur salus Reipublice Christiane, quinimo Christi exemplo ad ianuam cordis Sue Maiestatis pulsat, ut mentem ad pacem apponat, ad quem compescendam tot licet hactenus in­signibus uictorijs a Deo decoratus incedat, etiam in illorum medio cursu pro animi sui magnitudine inclinare cognouit. Hortetur suam Celsitudinem pro Deo proque huius Sancte Se­dis reuerentia committat totis uiribus, si quid est secreti, si quid est occulti, quod morbo huie et graui malo mederi possit, cum secreta et sepulta esse omnia apud Nuncium Sua Maie­stas sperare possit, et sic esse Nuncius profiteatur, nec illa cui­quam nota faciet, nisi Sanctitati, ut ad compositionem rem suo consilio aggrediatur. Quod si sua Maiestas occulti consilij ali­quid in hac re aperiret, Nuncius tunc studeat per suas literas diligenter Domino nostro per proprium nuncium significare, et tunc annuente Domino recapietur bonus modus, et forma ex­pediens ad rem cum Dei honore et Sue Maiestatis laude bene conducendam pro communi salute, et hoc aperte pollice­bitur nomine Sanctissimi Domini Noslri Nuncius Suam Beati­tudinem prestaturam omnem operám possibilem, cum nihil pu­tet Sua Sanctitas posse sibi contingere gratius, quam quod suis diebus et sua opera rem esse compositam uideat. Item aduertat Nuncius deponendis armis non prius ag­gredi, quam sciat ad Serenissimum Cesarem Nunciuin esse destinatum, nec commissione super re buiusmodi concessa modo aliquo utatur aut se illám habere dicat, nisi prius Nun­cium ad prefatum Dominum Cesarem destinatum esse intellexe­rit, et tunc si aliud secretum non instet significandum Domino Nostro super re huiusmodi, poterit cum Oratore, qui ad Cesa­rem ut prefertur proficiscetur rem suam communicare literis, et ut ab armis et uia facti desistatur poterit inducias indicare 27*

Next

/
Thumbnails
Contents