Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Fridericus divina favente clementia Romanorum Impe­rátor semper augustus, Hungarie Dalmatie Croatie etc. Rex, ac Austrie Stirie Carinthie et Carniolie Dux, Comesque Tirolis. Tenore presentium recognosciinus et notificamus quibus expe­dit universis. Quod nos pro nobis, ac Terris subditis et domi­nijs nostris , cum Serenissimo Principe Mathia Hungarie Dal­matie Croatie etc. Rege super Bello et differentijs inter Nos et eundem hincinde subortis ac vertentibus, medio Yenerabilium Gabrielis Episcopi Agriensis Principis , per Hungáriám et Bo­heiniam Apostoliéi legati, Johannis electi et confirmati Ecclesie Waradiensis, necnon Magnificorum Emerici Comitis Scepusien­sis, Nicolai Bampfi, Comitis Posoniensis, ac honorabilis Georgij Prepositi Posoniensis, deuotorum fidelium nostrorum dilecto­rum, prefati Serenissimi Hungarie Regis Oratorum, apud nos propterea constitutorum plene et amicabiliter concordati su­mus et pacem reformavimus, iuxta Articulos infrascriptos, pro­mittentes in verbo Imperiali, nos eandem pacem et concordiam in omnibus et singulis dictis Articulis conuentionibus et con­clusionibus in quibus ad eorum observantiam astringimur, cum prefatis Rege Mathia, Regnis et dominijs suis firmiter et invio­labiliter observaturos. Imprimis quidem conclusum est Quod firma integra sincera etperpetua pax inter Imperialem Maiesta­tem et successores suos Austrie duces, terrasque eorum here­ditarias ab una, et Serenissimum Dominum Regem et successo­res suos Hungarie Reges, ipsumque Regnum, parte ex altéra sit et inviolabiliter observetur, sine omni dolo et fraude, et quod ipsi Principes tamquam páter et filius, mutua se benevo­lentia conplectantur , et favoribus prosequantur , procurantes bona fide altér alterius honorem et utilitatem tamquam ipsorum, precaventes malum ad invicem prout decet veros amicos et strictissime confederatos, Nullaque hostilitas ex Dominijs et terris alterius contra alterius Dominia exerceatur, aut aliquid via facti attentarj per ipsos Principes aliquo modo permittatur, et Quod Amici alterius partis sint et intelligantur esse Amici alterius partis, et econverso. Et quod vigore presentis Inscrip­tionis cassa sint et penitus annullata pacta, tam per Imperialem Maiestatem, quam per ipsum Dominum Regem, cum quibuscum-

Next

/
Thumbnails
Contents