Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
buit et presentavit, huiusmodi sub tenore. Nos Albertus Dei Gratia Dux Saxonie , Lantgrafius Thuringie stb. (Oklevéltár DCCLXI. sz ) Post quarum quidem literarum suprascriptarum exhibitionem et presentationem per prefatum Dominum Jauriensem Secretarium et Procuratorem Regium nomine eiusdem Serenissimi Domini Regis, Ego Nótárius publicus infrascriptus debita cum Instantia requisitus, quatenus easdem literas quarum originale incautum foret propter viarum discrimina hinc inde deferre, de verbo ad verbum transcribi et transummi, ac 111 publicam et authenticam formám redigere deberem, Quod et feci Ofíicio mihi incumbente. Lecta sunt hec et facta Anno, índictione, die, mense, liora, loco et Pontificatu quibus supra. Presentibus ibidem Reuerendissimo Domino Ladislao Gereb, Electo et Confirmato Ecclesie Albensis Transylvane, ac Apostolice Sedis cum Potestate Legati de Latere Legato, Nec non Reuerendissimo Domino Urbano Electo et Confirmato Ecclesie Agriensis, Supremo Thesaurario prefate Maiestatis Serenissimi Domini Regis Hungarie. Item Spectabilibus et Magnificis Dominis Comite Stephano de Bathor Judice Curie dicte Regie Maiestatis, ac Vayuoda Transyluano. Preterea Domino Mathia Gereb Bano Regnorum Dalmatie, Croatie et Sclavonie, Domino Stephano Comite Perpetuo Terre Scepusiensis. Petro Gereb de Vingarth Capitaneo Regio, Alijsque quampluribus Testibus fidedignis ad premissa vocatis specialiter et rogatis. Et Ego Adam Jacobi de Lizka Agriensis Dieceseos Sacra Imperiali Authoritate Nótárius Publicus quia premissis Literarum exhibitioni, presentationi et transumptioni, alijsque omnibus et singulis, dum ea sic ut Adam de Lizka premittitur fierent, et agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia et singula sic lieri vidi et audivi. Ideo presens publicum Instrumentum me alijs occupato per aliutn fideliter scriptum