Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

ro in hac parte huiusmodi ordinationi et pronunciationi eorun­dem Principum Regie Maiestatis scilicet et Illustrissimi Domini Ducis parere , et eorum Captivos dimittere recusarent, exclu­si a presentibus Treugis intelligantur, et nihilominus Capitanei partium teneantur illos ad dimittendum compellere, vei saltem parti lese illos tam per Castrorum suorum expugnationem quam etiam omnia alia remedia libere compellendi facultas vigore presentis Articuli concessa intelligatur. Item quod Gentes Ar­morum a stipendijs vei servitijs qualitercunque et per quam­cünque partém licentiatas neutra partium in Terris suis iacere paciatur, neque ad Castra vei Civitates suas accepíet vei in­trare aut fraternitatem aliquam ibi conflare permittat. Si que autem Gentes huic ordinationi contravenirent, partes contra illas insurgere et eas expellere teneantur. Item conclusum est, Quod directa et equalis medietas universarum pecuniarum, que ex holdis hactenus provenerant et in posterum etiam pro­venire deberent, durantibus presentibus Treugis ab utraque parte relaxetur et deponatur, quodque omnes alie minores so­lutiones sive exactiones, que hactenus in his holdis fuerunt, et similiter etiam laborature sive gravamina, que vulgariter ro­bat nominantur, ab utraque parte cessent, ita quod nihil aliud, quam pretactam unam medietatem summe Capitalis pauperes ab utraque parte solvere teneantur, cetera omnia cassata et abolita sínt et intelligantur. Item quod Episcopus Pataviensis simul cum Capitulo, universisque bonis eiusdem Ecclesie, et similiter Prepositus Salczburgensis cum omnibus sibi adhe­rentibus penes Regiam Maiestatem, et e contra Archi Episco­pus Salczburgensis ille scilicet pridein Strigoniensis penes II­lustrissimum Dominum Ducem presentibus Treugis inclusi in­telligantur. Item quod universe persone Ecclesiastice in Ter­ris et Dominijs hereditarijs Cesaree Maiestatis existentes ab utraque parte in presentibus Treugis simul cum universis eo­rum bonis et possessionibus inclusi intelligantur. Postremo quod per presentes Treugas particularibus Treugis et disposi­tionibus, quas Regia Alaiestas cum nonnullis personis priva­tis habét, derogatum vei contraventum non intelligatur. Et quod durantibus presentibus Treugis Maiestas Sua illos diffi-

Next

/
Thumbnails
Contents