Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

dam Treugarum et pacis articulos, cum bona et diligenti ac matúra deliberatione condescenderunt illosque pari et una­nirni voluntate pro utriusque Principis ülteriori commodo et utilitate inter se concluserunt. Quorum Articulorum Tenor se­quitur et est talis. Imprimisquia Imperialis Maiestas dicit, quod a Maiestate Serenissimi Domini Mathie Hungarie , Bohemieque etc. Regis iniuste et sine ratione atque Causa turbatur ac Ar • mis impetitur, Ex adverso autem Maiestas eiusdem Domini di­cit. Quod presens belliim, quod contra illám Cesaream Maie­statem gerit, iuste ac rationabiliter ac vigore Inscriptionis a Cesarea Maiestate sibi alias facte suscepit, eam ob rem con­ventum est. Quod huius Cause cognitio ab utraque parte de­clarationein moderni Sanctissimi Domini Nostri Summi Ponti­ficis, et si eius Sanctitalem tempore medio vita fungi contin­gat eius legitimi Successoris submittant, ut eius Sanctitas, que Caput est Christianitatis, et que omnibus idein esse, queque inter Principes Christianos dissidentes equius ut Páter, Censor et Arbiter esse debet, Auditis partibus útra eorum iustam vei iniustam in hac parte causam habeat, de simplici et de piano, ac sine strepitu et figura Judicij Juridice decernat et declaret. Item conventuin est, Quod si et in quantum per Sanctitatem Domini nostri declaratum fuerit, Quod Regia Maiestas contra Cesaream Maiestatem iustam et sufficientem belli Causam ha­bét, iusteque et rationabiliter presens bellum suscepit et gerit (prout iuste suscepisse et gerere sperat) teneantur in hoc casu subscripti Domini Electores et Principes, Civitates et Communitates sub fide et honore ipsorum nominatim promittere, seque ad hoc literis suis patentibus obligare, quod de cetero Cesaree Maiestati in Causa presentis Belli et discordie contra Regiam Maiestatem non assistent, et quod sub nullo colore, nulla item mundi via, directe vei indirecte, palam vei occulte, eidem auxiliabuntur , nullám etiam opem, nullaque suffragia vei etiam favorem prestabunt, sed permiltent et patientur, quod Regia Maiestas libere et secure, absque omni scilicet eorun­dem impedimento et turbatione contra illám Maiestatem agere et ceptum bellum pro suis Juribus prosequi et continuare pos­sit et valeat. Isti autem Domini Electores, Principes, Civitates

Next

/
Thumbnails
Contents