Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
videlicet virum religiosum fratrem Martinum Presbyterum socium noslrum Conventualem ad premissa fideliter exequenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum. Tandem ijdem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt eo modo, quod ipsi Sabbatho proximo ante Dominicam Quasimodo in dicto Comitatu Abawywariensi simul procedentes ab omnibus quibus decuisset et licuisset palam et oculte diligenter de premissis inquirendo omnia premissa et quevis premissorum singula sic facta et perpatrata fore rescivissent prout Serenitati Vestre dictum exstitisset, tenorque literarum vestrarum per omnia contineret predictarum , factaque ipsa inquisitione idem homo vestre Serenitatis antedicto nostro testimonio presente memoratum Magnificum Stephanum de Peren in possessione sua Wysol predicta contra annotatos exponentes ad tricesimam secundam diem diei evocationis ex hinc facte computandam Yestram personalem evocasset in presenliam, rationem de premissis redditurum efíicacem, litis pendentia si qua foret inter ipsos non obstante. Prenominatum etiam Valentinum Tributarium et prescriptos Jobagiones suos eidem statuere committendo, insinuassetque ibidein eidem, ut sive ipse terrnino in prenotato coram ipsa Vestra personali presentia compareat, prescriptosque Valentinum et Jobagiones suos statuat. sive non, eadem ad partis comparentis instantiam id faciet in premissis, quod Juri videbitur expediri. Dátum Septimo die diei inqusitionis evocationis, et insinuationis predictarum Anno Domini Supradicto Khülröl: Personali Presentie Regie Maiestatis pro Circumspecto Judice et Juratis Civibus ac tota Communitate Civitatis Cassoviensis contra Magnificum Stephanum de Peren ad terminum intrascriptuin Inquisitionis evocationis et insinuationis relatio.