Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

telleximus, Negocia Episcopatus Pathauiensis et Archi-Episco­patus Salczpurgensis, non ex sentencia nostra, per vos tractata fuisse, nec respondent in hac parte studia vestra desiderio nostro, Quamobrem volutnus , et tibi iniungimus, vt nullis ne­gocijs, nihil nostris innouetis, sed sinatis stare in suspenso, donec aliter de his rebus prouidebimus. Quia omnino decreui­mus aliter negocijs illis prouideri, Nec intelligimus, quid Cau­se sit, quod nos de Cardinalc Zesler auizatis, vt de illo vobis scriberemus et illum promoueretis Sanctissimo Domino Nostro ad Ecclesiam Salizpurgensem, Super quo Respondemus, Quod nullo modovolumus, ut illum proponatis, Nescimus enim quid prodesset unum hostem ab illa Eeclesia repellere, et alium longe atrociorem, remoto hoste magis tollerabili, in eam collocare, Quod profecto nec unquam fuit, nec est, nec erit in­tencionis nostre, quia multo libencius vellemus Strigoniensem quando aliter fieri non posset, quam Zesler Cardinalem in ipsa Ecclesia tollerare, per quem eciam Metropolitana Strigonini­ensis illi, cui nos contulimus, liberata remaneret. Proinde vo­lumus, sicuti ex instructione ad te missa clarius intelliges, vt negotia ista sinatis stare in suspenso. Et nequaquam vos amplius in ea ingeratis, Sed solum teneas tu modum, ut usque ad adventum Novi Oratcris nostri, quem iam ad iter expediui­mus, suspendantur. Cum vero Orator noster aduenerit, ipse illa que sunt de mente nostra et intencionem Sanctissimo Do­mino Nostro explicabit. Nam si quid amplius in his rebus at­tentares, certus esto quod grauissimam nostram indignacionem non euades. Dátum Kaprinai kézirataiból L. köt. 81, 82. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents