Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)
DCLXXXVII. Mátyás király Siklós várát és mezővárosát Baranya megyében, mellyek Garai Jób magva szakadtával szállottak a szent koronára, minden tartozandóságaikkal együtt egyetlen fiának, János liptai herczegnek és hunyadi grófnak, adományozza. Kelt Budán április 14-dikén 1482. Nos Mathias Dei gracia rex Hungarie Bohemie et. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis. Quod etsi ex suscepti regiminis nostri officio, et liberalitatis abundancia cunctis de nobis bene meritis donaciones largiri soleamus tóosque fauore Regio prosequamur, debemus tamen naturali affectu illi potissiinum beneficij et liberalitatis nostre affluenci&m ostendere alcius, qui ex nostri sanguinis propagacione vite sue sumpsit exordium. Sicut ergo affectu naturali et instinctu cognovimus , vt Illustrem Johannem Ducem Liptouiensem et Comitom dc Hwnijad, vnicum natuin nostrum diligamus, ita eciam volentes ipsum ex intimo cordis nostri amore, quo illi singulariter adstringimur, beneficijs specialioribus et Regalium donacionum vt decet Regiam sobolem amplitudine sublimare, vtque nostre dileccionis feruor in ipso nato nostro, et suis demum posteris iugiter resplendeat, Castrum Soklos ac Oppidum similiter Soklos nuncupata in Comitatu de Baranya habita, que oliin Magnifici Job de Gara prefuerant, sed per mortem et defectum seminis eiusdem ad Sacram dicti Regni nostri Hungarie Coronam, consequenterque Maiestatem nostram, iuxta antiquam et approbatam eiusdem Regni nostri legem et consuetudinem rite et legittime deuoluta existunt, simul cum alijs oppidis possessionibus, porcio-