Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

quibusdam litteris nostris superioribus temporibus ut dicitur a nobis qualitercumque pro se impetratis, causas huiusmodi, non ad sedem ipsorum exponentium, sed simpliciter ad sedem Ci­biniensem pro interrogatione atque discussione transmittere velle contenderent, in preiudicium Juris et privilegiorum eo­rundem exponentium manifestum. Quia vero nos ipsos expo­nentes in omnibus antiquis eorum libertatibus, consuetudinibus et privilegijs, illibate conservare et tenere volumus. Manda­mus igitur fidelitati vestre quatenus receptis presentibus, ac­cersito ad vos fidele nostro venerabili Georgio preposito Va­radiensi, et visis et examinatis cum eodem superinde Juribus prefatorum exponentium, ipsos iuxta huiusmodi ipsorum Jura, in dictis antiquis libertatibus et privilegijs consvetudinibusque, super advocatione scilicet causarum preattactarum habitis, ad­versus memoratos Judicem et cives Kolosvarienses tueri, pro­tegere et conservare debeatis, ac teneamini. Secus non facturi. Presentibus perlectis exhibentibus restitutis. Dátum Bude feria quinta proxima post festum Beati Briccij Episcopi et Confesso­ris. Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Octogesimo primo. Regnorum nostrorum Anno Hungarie vigesimo quarto Bohemie vero tredecimo. Ad Relationem Thome de Erdewd prepositi Tituliensis pro Thesaurario Referentis. Relatio vrbani Thezaurarij Regis etc. Besztercze városa levéltárából.

Next

/
Thumbnails
Contents