Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

positis, quod si ipsi in quorumcunque temporum spacio et euentu prefatum Matheum Rectorein Altaris Sancti Demetrij Martyris aut successores pro premissis Sessione siue loco eius­dem nec non molen Jino et sedecim Jugeribus terrarum arabi­lium intra et extra Judicium inquietarent, turbarentque , et quoquomodo impedirent aut cum eo aut cum Successoribus causarentur, extunc ipsi Albertus ac domine Elena Sophia Elyzabeth et altéra Elena Stephanus, Elyas, Johannes Bene­dictus et Michael contra eundem Matheum presbyterum Recto­rem Altaris Sancti Demetrij Martyris et suos successores in violacione fidei ipsorum christianitatis, ac in estimacione pre­scripte possessionis Symonhaza et molendini domino terrestri pro tempore existenli deberi conuincantur et insuper in perpe­tuam infidelitatem incurrant ipso facto, adque omnia et singula premissa ipsi Albertus domina Elena Sophia Elyzabet et altéra Elena Stephanus Elias Johannes, Benediclus et Michael se sponte obligassent coram preallegatis Magistris Michaele et Alberto Socijs et concanonicis nostris, Ad quorum fassiones presentes literas priuilegiales pendentis et authentici Sigilli nostri maioris munimine roboratas memorato Matheo presby­tero Rectori Altaris Sancti Demetrij martyris et suis successo­ribus ad futuram rei memóriám firmitatemque perpetuam duxi­mus concedendas. Dátum tercio die diei prenotate anno do­mini milesimo quadringentesimo octvagesimo primo. Venera­bilibus dominis Ladislao preposito Johanne lectore, ceterisque dominis Canonicis in dicta Ecclesia deo iugiter famulantibus et deuote. Nos igitur pelicionem huiusmodi iustam fore agnoscen­tes prescripti s literas Capituli predicte Ecclesie nostre nonab­rasas non cancellatas nec viciatas presentibusque literis no­tris verbf.tenus insertas quoad omnes earum continencias cla­usulas et articulos eatenus quatenus eedem rite et legitime existunt emanate viribusque earum veritas suffragatur ratas gratas et acceptas habentes premissis composicioni omnibusque alijs et singulis superius in tenoribus ipsarum literarum con­tentis nostrum consensum prebuimus ymo prebemus beniuolum pariter et assensum harum literarum nostrarum Sigillo nostro quo vtimur in pendenti consignatarum vigore et testimonio

Next

/
Thumbnails
Contents