Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XII. (Pest, 1857.)

Albensis et posoniensis Ciuitatum nostrarum liberarum partibus ex alia, de et super facto cuiusdam tributi in Civitate Waradi­ensi exigi soliti, coram nostra personali presentia vertebatur, Juxta continentiam aliarum litterarum nostrarum prorogatoria­rum — superinde confectarum quinto decimo die festi purifi­cacionis beate Marié Virginis , noviter preteriti, adiudicare et fine debito terminare debuerimus, Partibus hijsdem per eorum legitimos procuratores coram nobis die et termino in eodem comparentibus, Tamen quia nos pluribus et arduis reipublice et Regnorum nostrorum predictorum negotijs occupati, cause huiusmodi adjudicationi ad presens commode intendere non possumus. Eandem igitur Causam statu in eodem ac sub omni­bus illis conditionibus clausulis pactis et articulis, quibus vide­licet virtute prorogationis nostre predicte, coram nobis pendet indecisa, in eiusdem nostre maiestatis presentiam, nostrum sci­Iicet ac prelatorum et Baronum nostrorum speciale examen et decisionem íinalem ad festum Beatorum philippi et Jacobi apo­stolorum , proxime afTuturuin iterato duximus prorogandam et prorogamus presentium testimonio mediante. Dátum Bude fe­ria quinta proxima post festum beati Mathie apostoli Anno Do­mini IVlillesimo quadringentesimo Septuagesimo seplimo Regno­rum nostrorum Anno Hungarie etc. vigesimo, Bohemie vero octavo. A szász nemzet szebeni levéltárából.

Next

/
Thumbnails
Contents