Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
Nos Dyonisius Cardinalis Archiepiscopus Strigoniensis T Suprcmus Cancellarius Regie Wajestatis; Johannes Varadiensis, Albertus Vcsprimiensis, Vincentius Vaciensis, Thomas de Debrenthe Zagrabiensis ecclesiarum Episcopi; Nicolaus Bodo, prepositus Albensis, secretarius cancellarius; Michael Orsag de Guth regni Hungarie palatínus et judex Comanorum; ComesLadislaus de Palocz, Judex curie regie; Johannes de Rozgon, Magister Tavernicorum regalium; Franciscus de Chaak, pridem Comes Bihoriensis; Simon Zudar de Olnod et Emericus de Hedervara , Magistri janitorum regalium; Sebestianus de Rozgon pridem Waywoda Transylvanus; Emericus de Zapolia thesaurarius regius; Nicolaus Herczeg de Zekchew et altér Ni-* colaus Pethew de Gerse, pincernarum. Caspar Bodo de Gewrgyet Johannes Pangracz de Dengeleg, dapiferorum, Paulus de» Dombo , agasonum regalium magistri; et Benedictus de Thwrocz: notumfacimus tenore presentiuin significantes, quibus expedit universis, quod quia serenissimus Princeps Dominus Matthias, Dei gratia Rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. dominus noster naturalis gratiosissimus super his, que ad susceptionem et conservationein, nec non dotem et sustenlationem curie inclyte virginis, Domine Cunegundis, filie Serenissimí Principis Domini Georgii. dei gratia Regis Bohemie, sponse scilicet dicti Domini nostri Regis Matthie pertinent, literis suis mediantibus superinde confectis se obligavit et promisit, omnia in hujusmodi literis suis contenta eidem Domino Georgio regi Bohemie et dicte filie ejusdem Domine Cunegundi observare: ideo nos quoque promittimus penes ipsum Dominum noslrum Matthiam Regem Hungarie, quod ipse omnia in dictis literis suis contenta ab articulo ad articulum observabit firmiter. In cujus rei testimonium et evidentiam presentes literas nostras sigillis nostris quibus utimur in pendenti consignari fecimus. Dátum Trenchinii, secundo die festi Conversionis beati Pauli Apostoli, Anno etc. LXI-o. Palacky közléséből.