Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
pro vetustissimis, et infestissimis adversariis habét, et quibus oppressis faeiliora omnia sibi fore sperat, Nos videlicet et nostrates. Hec tam de apparatu, quam de proposito potentissimi et ambitiosissimi hostis per omnes nobis exploratores, per omnes finium prefectos, per omnes denique ab Adriatico in Euxinum usque Pelago subditos, aut benevolos consona voce nunciata, vei potius oculis inspicienda et manibus palpanda prebentur. At nos tamen et anitno in omnia sufficimus, de viribus tamen nostris non temere adeo presumimus, ut eas tante potentie pares estimemus, maximé in annum presentem, tum quod per priora tempóra crebris, ac magnis expeditionibus exhausti. et proxime predonico bello aliquantum fatigati sumus, tum quod nec a Sede Apostolica, nec a quocunque Christianorum Principum aliqua nunc ope nos iuvari sentimus, preterquam quod nuper ex Alemania in annum tamen sequentem quedam nobis sunt oblata auxilia, de quibus quid sperandum sit, adhuc in dubio est. Proinde Fraternitatem Yestram diligentissime hortamus ut summum Pontificem et omnes alios instantissime sollicitet. ut rebus fidei quam malurissime provideant, et ita provideant. sicuti periculi requirit magnitúdó. Quod autem specialiter ab Amicitia Vestra exigimus, et pro communi omnium salute ílagitamus, id est huiusmodi. Experentia docet, liostem nec offendi. nec ofl'endere satis posse per viam maris, terra ille quantumcumque, terra inquam aut perdet omnia (quod absit) aut peribit ipse omnino, unde et quicunque hactenus navalibus copiis lacessiverunt, et sibi ipsis parum utilem fecerunt impensam, et nobis ac aliis ex eontinenti periclitantibus nihil profecerunt. Det igitur operám Fraternitas Vestra , ut deducta classe, sed tanta, quanta suílicit ad custodie cautelam, omnes reliquas vires suas in terrestr?m convertat exercitum, ut non levi et vix sensibili stimulo, quasi ex collusione tanta inimici moles pungatur, sed habeat superbus ille animus, quod contemnere non possit, et ubi vei totum se, vei magnam sui partém occupet> nam nisihunc in modum statim a nobis aversus, aut saltem ex equo distractus fuerit, veremur ne nos soli universum eius impetum sustinere non valeamus. Quapropter ne dignis destituti adjumentis, et violentia impulsi, vei patiamur quod non debere-