Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
contulisse dinoscimur, Alias vero Capituli ecclesie Nitriensis super legittima statucione eiusdem Castri ac Villarum et possessionum predictarum eidem paulo de Kynys nullo contradictore apparente, facta cum pendenti Sigillo emanatas tenorum infrascriptorum Supplicans nobis idein Paulus de Kynys humiliter, quatenus easdem literas et omnia in eis contenta, ratas grutas et accepta habere, literisque nostris priuiiegialibus de verbo ad verbum inseri faciendo approbare, eidem Paulo suisque heredibus et posteritatibus vniuersis, Innouando perpetuo valituras confirmare dignaremur, Quarumquidem literarum prime videlicet nostre donacionalis tenor Is est Nos Mathias Dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. (Lásd: Oklevéllár DLV1I. sz.) Alterius vero scilicet Capituli ecclesie Nitriensis statutorie tenor sequitur in hec verba, Nos Capilulum ecclesie Nitriensis stb. (Lásd: ükleccltár DL1X. siJ Nos igitur premissis supplicacionibus annotati Pauli de Kynys nostro modo premisso porrectis maiestati, Regia benignitate exauditis, et clementer admissis, preseriptas literas vtrasque, non abrasas, non cancellatas nec in aliqua sui parte suspectas, presentibusque literis nostris priuiiegialibus de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali insertas, quoad omnes earum continencias clausulas et articulos eatenus quatenus , eedem rite et legittime existunt emanate, viribusque earum veritas suíTragatur, acceptamus, approbainus et ratificainus, Easque nichilominus, et omnia in eis contenta, ex certa nostra sciencia et animo deliberato de noslreque Regie potestatis plenitudine, annotato Paulo de Kynys suisque heredibus et posteritatibus vniuersis innouando perpetuo valituras confirmamus, presentis seripti patrocinio mediante, Saluis Juribus alienis, In cuius rei memóriám firinitatemque perpetuam presentes concessimus literas nostras priuilegiales pendentis et autentici dupplicis Sigüli nostri munimine roboratas, Dátum per manus Reuerendissimi in Cbristo patris Domini Gabrielis ecclesiarum Colocensis et Bachiensis Canonice vnitarum Archiepiscopi locique eiusdem Colocensis Comitis perpetui Aule nostre Supremi Cancellary dilecti et fidelis nostri, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo sexto, In nonis Septcmbris