Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

Nos Mathias Dei Gratia Rex Hungarie Bohemie etc. Re­cognoscimus per presentes, quod quia Fidelis noster Specta­bilís, ac Magnificus Stephanus Vayvoda Terre Moldavie, ab disvasione rediit, Nosque veluti Dominum suum Naturalem re­cognovit, ac nostre Maiestati, et Sacre Corone nostre fidelita­tem debitam proniisit Nos igitur ipsum ad gratiam, et benevo­lentiam Regiam nostram accepimus, una cum filiis Boyaronibus. et tota Provincia Moldaviensi, ac omnibus habitatoribus ejus. Et ex quo idem Stephanus Vayvoda, promisit ea omnia facere erga Nos, et Sacram Coronam nostram , que sui Predecessores Vayvode de Jure, vei consvetudine facere tenebantur, Nos propterea ipsum, Filios, Boyarones , ac totam Pátriáin ipsius in suis Juribus, Privilegiis, libertatibus, juxta quod Divi Hungarie Reges facere tenebantur, conservare, et manutenere promitti­mus. Insuper ipsum Stephanum Vayvodam, Filios, ac Boyaro­nes, et totam Pátriám, ac omnes ejus inhabitatores, gratiose prosequentes de omnibus excessibus hactenus quomodolibet factis, sive contra Majestatem nostram. sive Regnum, et Re­gnicolas, eidem veniam prestitimus, una cum toto Regno, nec propterea aliquod damnum, aut malum eis inferemus, aut in­ferri ab aliquo permittemus, nec in Regno Majestatis nostre. nec in Regno ejus, nec in aliquo alio Regno, aut ullo loco. Nullum qui habuerit nomen Vayvodatus, sed neque Nobilem. aut Magnatem ejusdem Stephani Vayvode hostem in nostris Dominiis , in periculum, vei opprobrium ipsius, aut Patrie sue conservabimus, sed omnes tales extra Regnum nostrum desti­nabimus, et eis nullum favorem prestabimus. Promittimus etiam quod pro rebus, et factis quibuscunque hactenus hincinde per­petratis, neque subditi, neque Mercatores ipsius Stephani Vay­vode aliquod malum incurrent, aut eis quispiam molestiam in­feret, sed tam nostri, quam ipsius Vayvode Stephani Jure me­diante omnes causas suas definiant, et amicabiliter perüciant. Quia autem ipse Stephanus Vayvoda, promisit nobis cum pro­pria Persona, et tota Provincia sua assistentiam facere contra Paganos, et alios hostes nostros et Regni nostri prout clarius in Litteris suis continetur. Nos etiam promittimus eundem

Next

/
Thumbnails
Contents