Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
clritia et laudabili conversatione, de Salule animarum et statu Ecclesiarum ipsarum debito ordine providebitur, Jus Patronatus nostrum, quod sicut in alijs Ecclesijs Regni nostri, sic et in ipsis Ecclesijs habere dignoscimur, Simul cum omni tutela et protectione legitima Bonorum prefatorum Ecclesiarum, in ipsos Cives et Inhabitatores dictarum possessionum nostrarum duximus gratiose transferendum atque eisdem de plenitudine potestatis nostre Regie conferendum, quin imo transferimus et conferimus per presentes, annuentes et concedentes prefatis Civibus, ipsorumque heredibus universis, ut amodo et deinceps. quotiescunque dictas Ecclesias Plebanis legitimis vacare contigerit, toties cum consilio Judicis et Juratorum Civium Civitatis nostre Bistriciensis, idoneos et sufFicientes Plébános ad easdem Ecclesias eligere, et íIli cui intererit, confirmandos presentare valeant atque possint. Notamus tamen ut hoc pretextu ijdem Cives et Inhabitatores prescriptarum possessionum, ad bona dictarum Ecclesiarum se intromittere, aut aliquod Jus ultraquam Patroni habere debent, et consveverunt, sibi vendicare ullatenus presummant. Salvo Jure alieno. Dátum Bude Sabbato proximo post octavas festi Sacratissimi Corporis Christi. Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo quinto, Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc decimo octavo, Bohemie vero Septimo. Besztercze városa levéltárából.