Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

nyozott, jelen levele vételével az ö számadására fizesse ki. Kelt Pozsonyban april 9-dikén 1473. Commissio propria Domini Regis. Mathias Dei gratia Rex Hungarie Bohemie etc. Fideli no­stro prudenti et circumspecto Purchardo Sarrach exaclori ve­ctigalis Sacre Corone in Civitate nostra Posoniensi constituto Salutem et gratiam. Quia nos fidelibus nostris prudentibus et circumspectis Magistro Civium Judici et Juratis ceterisque Ci­vibus dicte Civitatis nostre Posoniensis pro subsidio eiusdem Civitatis Centum ílorenos Auri de proventibus vectigalis Coro­ne per te dari deputavimus. Ideo fidelitati tue harum serie fir­miter inandamus, quatenus statim visis presentibus, huiusmodi centum ílorenos Auri de ipsis proventibus Corone prefatis Ci­vibus nostram ad rationem dare debeas, et aliud non facturus, presentes autem pro tua expeditione reserves. Dátum Posonij feria sexta proxima ante dominicam Domine ne longe. Anno Domini millesimo quadringentesimo Septuagesimo tertio. Re­gnorum nostrorum Sextodecimo, Bohemie vero quarto. Pozsony városa levéltárából.

Next

/
Thumbnails
Contents