Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

de commissione propria Domini Regis. Mathias Dei gratia Rex Hungarie Bohemie etc. Prudentes et Circumspecti fideles nobis sincere dilecti. Referente nobis Gdeli nostro honorabili Magistro Johanne Meyndl de Posonio etc. Notario Cancellarie nostre intelleximus quod licet vos iam pridein dum Posonij apud vos esset in causa ex parte cuiusdam Cristofori Rechnijcz sibi quartodecimo die festi Sancti Martini proxime preteriti coram vobis comparendi terminum prefixe­ritis. Tamen idem qui in Cancellaria nostra diversis rebus et arduis negotijs nostris intentus ratione cuius ipse ad eundem terminum accelerare seu venire nequivisset. Ob hoc hortamur vos nichilominus fidelitati vestre ürmissime harum serie com­mittentes, quatenus visis presentibus huiusmodi causam ex eo, quod idem Johannes debebit in negotijs nostris premissis ul­terius occupari statu in quo nunc existit gravamine et variati­one absque omni usque reditum dicti Johannis Meijndl in illáin nostram Civitatem Posoniensem differre et prorogare velitis et debeatis. Et secus non facturi. Dátum Sopronij in festő beati Nicolai Episcopi et Confessoris Anno Domini Millesimo Qua­dringentesimo Septuagesimo secundo, Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero quarto. Kitíllről: Prudentibus et Circumspectis Judici et Juratis Ceterisque Civibus Civitatis nostre Posoniensis fidelibus nobis sincere dilectis. Pozsony városa levéltárából.

Next

/
Thumbnails
Contents