Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
Mathias Dei gratia Rex Hungarie Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis. Quod nos tum accepta supplicatione fidelium nostrorum honorabilis et circumspecti Magistri de Zewllews Vicarij Johannis Horvvath Coinitis et Andree Hinczy Civium terre Maramarossiensis, per eos pro parte ipsorum ac universorum Civium et Inhabitatorum Oppidorum nostrorum Hwzth, Zigeth, Hozzwmezew ac Wisk et Techew in Comitatu terre Maramarossiensis existentium commorantium nobis propterea facta, tum vero percepta combustione ac devastatione et desolatione eorundem Oppidorum nostrorum quas superioribus temporibus eadem penes fidelitatem ipsorum nobis observandam per Valachos et alios emulos nostros susceperunt, Eosdem Cives et ínhabitatores Oppidorum eorundem et vnumquemque eorundem sicuti maiorem sic et rninorem omnibus illis libertatum prerogatiuis, quibus ijdem temporibus predecessorum nostrorum Regum Hungarie ac etiam quondam Inclyti Genitoris nostri usi fuere et gavisi, etiam nostris temporibus uti, frui, et gaudere volumus , et annuimus decernimusque per presentes. Quocirca vobis Fidelibus nostris Egregio Johanni Horwath moderno Comiti, universisque alijs et singulis futuris Comitibus dicti Comitatus terre nostre Maramarossiensis harum serie firmiter committimus et mandamus, ut a modo deinceps perpetuis semper successivis temporibus universos prefatos Cives et Inhabitatores Oppidorum nostrorum predictorum in cunctis et omnibus libertatibus eorum, quibus scilicet ijdem temporibus dictorum predecessorum nostrorum Regum Hungarie, ac etiam condam Domini Inclyti Genitoris nostri usi fuere et gavisi, tenere et conservare debeatis , Nec eosdem contra huiusmodi eorum libertates in aliquo turbare et impedire presummatis et nec sitis ausi modo aliquali Gratie nostre sub obtentu. Presentes autem quas Sigillo nostro Personali impendenti communiri fecimus post earum lecturam semper reddatis presentanti. Dátum Bude die Dominico proximo post festum ad Vincula Beati Petri Apo-