Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

ac Georgij et Domine AfFre consortis sue, dampnumque tam eorundem quam et dicti pueri Wolfgangi non parvum. Unde supplicatum est nobis ipsis et dicto puero superinde opportune providere. Et cum nos compatientes eidem puero tamquam parentibus orbato ne dicta bona eiusdem pueri aut ratione previa aut propter longum litis progressum inutiliter dilapi­dentur, ab eodem Cristoforo huiusmodi bona dicti pueri seque­strare et eadem bona in nostra tutela tamquam in manibus fi­delibus conservare intendamus. Igitur fidelitati vestre strictis­sime precipientes mandamus aliud omnino habere nolentes, nec alio mandato nostro superinde expectato, quatenus statim visis presentibus huiusmodi res et bona dicti pueri Wolfgangi tam hereditaria quam mobilia et immobilia a prefato Cristoforo advena, non obstante quacumque occasione adinventa pro no­stra Maiestate occupare, eademque bona coram dictis Georgio Vindricht et consorte eius per omnia ad Regestrum signari facere et ab eodem Cristoforo super huiusmodi bonis perceptis pro prestanda cautione rationem recipere, occupataque et si­gnata ac recta ratione ab eodem recepta absque mora protra­cta bona dicti pueri modo ut dicitur eidem testamentaliter le­gata manibus fidelis nostri Prudentis et Circumspecti Purkardi concivis vestri et exactoris vectigalis Sacre Corone Regni no­stri predicti in ipsa Civitate nostra Posoniensi exigi consveti in specie et sine diíl'icultate dare et assignare debeatis. Commi­simus autem et serie presentiuin strictius committimus ac ple­nam facultatem damus eidem Purkardo ut ipse huiusmodi bona dicti Wolfgangi pueri cum omni provisione usuumque et fru­ctuum eorundem perceptione tamquam in manus fideles occu­pare et tamdiu tenere ac eundem puerum Wolfgangum cum auxilio et iuvamine vestris in huiusmodi bonis contra quosli­bet illegitimos impetitores et signanter contra dictum Cristo­forum Rechnycz indempniter defensare ac manu conservare debeat, donec et quousque causa premissa inter partes predi­ctas previa ratione ut premittitur mota et ventillata finaliter terminabitur nostre Maiestatis in persona et auctoritate nostra Regia presentibus vobis et dicto Purkardo in hac parte attri­buta mediantibus. Secus non facturi gratie nostre sub obtentu.

Next

/
Thumbnails
Contents