Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)
et misericordiam fecimus speciales, imo facimus et indulgemus praescnlium per vigorem , Ita tamen, quod iidem Joannes, et Michael de Morgonda , se de eaetero ab hujusmodi nota infidelitatis penitus praecavere, et abstinere studeant, et teneantur, Alioquin praesens nostra Gratia ipsis in nullo valeat sufTragari, Ouocirca vobis fidelibus nostris MagniQcis Yajvodis nostris Transylvanicis, ipsorumque vices gerentibus, harum serie firmissime committimus, et mandamus, taliter per omnia habere volentes, quatenus receptis praesentibus, non obstantibus quibuscumque Litteris nostris Donationalibus, et etiam aliis quibusvis in hujus contrarium antefato Georgio Thobyasij suisque haeredibus superinde datis, et concessis, cunctas haereditates, et Jura possessionaria ac Bona praelibatorum Joannis et Michaelis in jam dictis possessionibus Morgonda, Yoldorf, Rukor et Kövesd vocatis existenHa et habita a manibus praefati Georgii Thobyasij, et filiorum ejusdem occupare recipere, et auferre, easdemque, et eadem simul cum cunctis utilitatibus, et pertinentiis quibuslibet de Jure, et ab antiquo ad easdem perlinere debentibus, memoratis Joanni, et Michaeli de Morgonda, ipsorumque haeredibus universis in perpetuum restituere, et reddere, eosdemque per amplius temporibus continuis, Contra quoslibet impetitores in Dominio pacifico earundem , et signanter contra praefatum Georgium Thabyasij et haeredes ejusdem praedictos protegere, ac conservare, ac indemniler manutenere debeatis et teneamini omnibus módis, authoritate nostra Regia praesentibus vobis in hac parte attributa, et Justitia mediante. Et secus pro nostra gratia facere non ausuri, praesentibus perlectis semper exhibenti restitulis. In cujus rei memóriám, firmitatemque perpetuam praesentes Litteras nostras Sigillo nostro in pendenti communitas, eisdem Joanni et Michaeli duximus concedendas. Dátum Budae feria tertia proxiina ante festum ascensionis Domini, Anno ejusdem Millesimo quadringentesimo Septuagesimo Secundo, Regni nostri Anno quintodecimo, Coronationis vero Nono. Az erdélyi királyi táblának martius 5-dikén 1769. kelt átiratából.