Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

hogy jelen rendelete vételével, a Thóbiási Györgynek adott bár­milly adomány- és más levelei ellent nem állván, az, emiitett jószágokat Thóbiási Györgytől és fiaitól vegyék el, adják át Morgondai Jánosnak és Mihálynak s ezeket azok birtokában minden megtámadó ellen oltalmazzák. Kelt Budán május 12-dikén 1472. Commissio Domini Regis Domino Joanne episcopo Agriensi referente. Nos Matthias Dei Gratia Rex hungariae, Boheiniae etc. Memoriae Commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis et singulis, quod nobis una cum non­nullis Dominis Praelatis Baronibus, Regnique nostri Proceribus nobilibus, in hac Conventione nostra Generáli, pro regni nostri negotiis disponendis hic Budae constitutis. fidelis noster Egre­gius Michael, filius Joannis de Morgonda, nostrae Majestatis veniens in praesentiam, in sua, ac antefati Joannis Patris sui personis nostrae huinillime exponere, et declarare curavit Majestati: Quod quamvis nostra Majestas, quae cunctis suis subditis plus sólet misereri, quam ulcisci, deleta, et oblita omni animi sui gravedine , quam eadem ex eo, quod pridem iidem Joannes et Michael una cum aliis Transijlvaniae partis Nobili­bus cuidam Joanni GroíF de Bazin, tunc Vajvodae nostro ad­haerentes, contra nostram Majestatem insurrexerint, ex eoqus notam perpetuae infidelitatis incurrissent, contra eosdem ges­sisset, et habuisset, eidem Joanni Michaeli, nec non universis ipsorum haereditatibus, portionibusque ac Juribus possessio­nariis in possessionibus Morgonda praedicta, nec non Voldorf et Rvvkor ac Kövesd vocatis in Comitatu Albensi Transylvaniae adjacentibus habitis, et existentibus, ad nonnullorum fidelium nostrorum suplicationem Majestati nostrae superindefactam, post se se tribus jam iteratis vicibus gratiam, et misericordiam fecerit speciales, cunctaque Jura ipsorum possessionaria, hae­reditatesque, et Bona per Georgium Tabyasij, qui tunc easdem pro se, ac suis haeredibus impetrasse a nostra Majestate dici-

Next

/
Thumbnails
Contents