Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. XI. (Pest, 1855.)

plurima privilegia certorum Regum Hungarie, nostrorum oliin predeeessorum, per Reges subsequentes usque ad nostra tem­póra Literis et sigillis eorum confirmata, in quibus plurime Donationes, Exemptiones et Libertates ipsius et Archi-Epis­eopatus Strigoniensis, per eos facte et eoncesse eontinebantur, tenorum infrascriptorum. Quorum nonnulla manu nostra propria contreetando perlegi fecimus coram nobis, supplicando Maie­stati nostre, ut illa originalia et vetustiora, (jue ad corruptionem quodammodo tendere uiderentur, sub Aurea Bulla nostra re­novando, pro dicta Ecclesia et Archiepiscopatu Strigoniensi perpetuo valitura more predeeessorum nostrorum confirmare dignaremur, quorum primi tenor talis est. In nomine Sancte Trinitatis et individue Unitalis. Emericus dei gratia Hungarie. Dalmatie, Croatie, Rameque Rex. Omnibus notificamus, quod quia Sanctissimus Rex Stephanus el Beatus Ladislaus Rex. Hungarie Reges, nostri patres et predecessores ordinauerunt recepto Apostolico mandato, ul de omnibus proventibus rega­libus, nunc habitis, et quoquo modo et nomine habendis atque ampliandis, Rex Hungarie, quicumque fuerit a deo coronatus per Sedem Strigoniensein , in signum Catholice íidei, deciinam solvere deberet Archiepiscopo Strigoniensi, a quo fidem Bap­tismatis et Coronam receperunt, Nos eadem fide , qua ipsi, sal­vari volentes, in perpetuum statuimus , quod de omnibus pro­ventibus regalibus Archiepiscopus Strigoniensis decimam ad plénum recipere debeat, prout semper receperunt, item decimam tributorum in terra Scipisiensi et in Posonio, ipsi Domino Archiepiscopo Strigoniensi, in perpetuum pro inensa sua , sicut per Sanctos Reges erant donate, item pro salute nostra et pro discordia vilanda, exemplo Sanctorum Regum donavimus in perpetuum domuin Regalem in Castro Strigoniensi, que nondum fűit opere consummata, eidem Strigoniensi Archiepiscopatui, tarnen tempore necessitatis nostre ipse Dominus Archiepiscopus, nos in eadem recipere teneatur/ Dátum per manus Domini Kaptapani Episcopi Agriensis , Aule Nostre Cancellarii, Anno ab incarnatione Domini 1198. Secundi vero privilegii conti­nentia verbális hec est. Bela dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex.

Next

/
Thumbnails
Contents