Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
rum, alios a propinatione.... vina propinantcs interdicere non valeat. — Item lioc dcclarando statuunt, quod si, in Literis Saneti Stephani Regis seu tenoribus earundem totales constitutiones, et ordinationes consvetudinis expresse non habentur, — sub quibus ipsi Regnicole sub Dominis constítuti remanere debeant, ex tunc ipsi Regnicole ex se ipsis dictos fidedignos, et Deum timentes atque in gremio sagaces eligere debeant, — qui electi una cum ceteris et probis Nobilibus per Universitatem Nobilium ad id eligendis, simul considentes, et superhis mature tractantes disponant et ordinent in quibus ritibus et consvetudinibus perpeluis temporibus tani ipsi, quam successores eorum pacifice et quiete valeant permanere. Item statuissentet ordinassent ac irrefragabiliter observandum commisissent, ut quacunque exercitualis Expeditionis necessitate superveniente, prefati Domini Episcopus, Wayvode et Comites Siculorum atque Regnicole seu alii cuiuscunque status et conaitionis homines, qui exercituare tenebuntur, victualia necessaria hoc modo recipiant, — quod tempore estivali in campo, tempore hyemali in villis seu civitatibus descendant, et Ductor Belli seu Capitaneus Villicos circum jacentium I'ossessionum vei Judicem Civitatis ad se convocare, et super eo, quod victualia Foro seu precio chariori vendere non permittant, nec aliqui presummant — jurare faciat et sic exercituantes ipsa victualia justo precio estimato et non violentia ac defalcato valore, sicuti hue usque fecisse perhibentur — emant, et in quantum ipsa victualia inveniri possunt non abnegentur et abunde adininistrentur; — voluissent etiam et ordinassent, quod Barones qui juxta preceptum Regium et dispositionein Regie Mattis pro tuitione Regni Banderia sua semper prompto apparatu habere tenentur, et certos exploratores atque fideles conservare, in futurum tales exploratores teneant, et ipsos Regnicolas pro incerto exercitualiter consurgere non adstringant, et per frivolas et vanas, atque fictitias novitatum adinventiones Regnum et Regnicolas non opprimanl. — Item ordinassent et commisissent ut quiscunque et ubicunque quispiam Nobilium, in qualicunque animi sui merőre, seu indignatione interfectiones, seu verberationes, aut sangvinum effusiones prenarratas Jobbagionibus suis, aut extraneis premissis factis interessentibus exprobrandi, vei