Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

cia, quorumcumque viribus et potencia Regalis glorie roborantur fastigia, gracia et inunere prosequatur, pre ceteris largiori, sic etenim principancium magnificatús circumspectio, attólitur glória, et fideles ceteri, exinde sumpto exemplo capaciores fidei sincere affecti, ad exhibenda Principi honorifica, et fideliora obsequia forcius attenduntur, Nostre igitur consideracionis intuitum con­uertendum ad fidelem nostrum nobis sincere dilectum Magnifi­cum Ladislaum de Gara, Banum nostrum Maskouiensem , Capi­taneum Castri nostri Visegradiensis et Liptouiensis, quem ne dum virtutes , et obsequiorum paternorum, scilicet et proprio­rum genera , que tamen reuera tam multiplicia, grandique laude digna existunt, ut ea, non simplici relatu, nisi amplo sermone narrare possemus, verum pocius, multoque altius illa cunctis manifesta consanguineitas, que nos ex Domina Barbara Regina, ipsum vero ex Anna Palatinissa sororibus puta uterinis procrea­tos, utrinque copulauit, nostra dilectione et fauore reddunt su­preme dignum, premissorum intuitu ex speciali gracia eidem aliqualis nostri fauoris dulcedinem ostendere volentes , uniuer­sos mercatores, Institores, ac Ciues et Hospites, populosque ac Jobbagyiones eiusdem Ladislai Bani in oppido nostro Papa vo­citato nunc commorantes, et in futurum moraturos, qui scilicet negociari ac tam mercibus ac rebus quibuscunque ipsorurn pro acquisicione victuuin eorumdem, empcioneque, et vendicione rerum quarumuis hinc inde in Regno nostro procedere, ac par­tes eiusdem lustrare,aut ipsum regnum mercancias, et res vena­les, demtis tamen rebus, quarum de regno exportacio manifeste est probibita, educendo exire, et inde nouas mercancias alferendo reintrare habuerint, ac voluerint a solucione Tricesimarum Regali­um scilicet et Reginalium ubicuinque in regno nostro de eorum mercibus,rebusque venalibus et aliis quibuscunque facienda in per­petuum graciose duximus eximendos et supportandos, imo eximi­mus et supportamus presencium per vigorem, Quocirca vobis Fide­libus nostris uniuersis Tricesimatoribus et Vice Tricesimatoribus Regalibus et Reginalibus, in quibuscunque Tricesimis intra hoc re­gnum exigi solitis et nunc constitutis et in futurum constituendis presentibusfirmissime precipientescommittimus etinandamus qua­tenusamodo in posterumprescriptos mercatores,Ciues,Populosque

Next

/
Thumbnails
Contents