Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
expedit universis Quod nos tum ad humilime Supplicationis instantiam fidelis nostri Magnifici Emerici de Zapolija Thezaurarij per eum pro parte fidelis nostri Egregij Ambrosij de Dolha nostre propterea porrecte Maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitatibus et fidelibus seruicijs eiusdem Ambrosij per eum primum condam Illustri principi domino Johanni Comiti perpetuo Bistriciensi Genitori nostro carissimo tandemque Maiestati nostre et Sacre huius Regni nostri Hungarie Corone Juxta sue possibilitatis exigenciam sub locorum et temporum varietate fideliter exhibitis et impensis eidem Id ex gracia nostra speciali duximus annuendum el concedendum, ymo Annuimus et concedimus presencium per vigorem vt ipse in possessione sua Dolha predicta, in Comitatu Maromorosiensi existente et habita, vbi sibi conueniencius videbitur, vnam domum lapideam construi et edificari facere, constructamque et edificatam Ipse et sui heredes vniuersi Jure perpetuo et irreuocabiliter instar aliorum Jurium suorum possessionariorum tenere et possidere valeant atque possint. Salvo Jure alieno harum nostrarum vigore et testimonio Iiterarum mediante. Dátum in Eperijes in festő beati Martini Episcopi et Confessoris Anno domini Millesiino Quadringentesimo Sexagesimo. Az eredetiből.