Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

CCCXIII. Mátyás király a közte és Fridrik császár közt Brünnben Podiebrád György cseh király állal kötött fegyver szünetet helybenhagyja, és megerősíti. Kelt Budán nap kitétele nél­kül 1459. Nos Matthias Dei gratia Hungarie etc. llex Memorie com­mendamus tenore presentium signiücantes quibus expedit uni­versis : quod nos dispositionem illám et indictionem et pronun­ciationem induciarum belli, quas nuper Brunne Serenissimus Princeps Dominus Georgius Rex Bohemie, Páter noster carissi­mus inter nos ac Dominum Fridericum Romanorum Imperato­rem presentibus Oratoribus utriusque partis et de consensu eorundem fecit et interlocutus est, ac alia omnia, que in literis ipsius Domini Regis Bohemie desuper confectis continentur, quoad omnes clausulas et articulos rata et grata habuimus et habemus, eisdemque nostrum consensum prebuimus, promitten­tes ea in verbo Regis et fide hona tenere firmiter et observare. Harum nostrarum, quibus secretum sigiilum nostrum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonio Iiterarum mediante. Dátum (Bude, Annorum Domini etc. LIX 0)­Palacky közléséből.

Next

/
Thumbnails
Contents