Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
rioribus literis Nostris ad vos destinatis ita et presentibus dicimus vobis quod nos de fide et fidelitate vestra ad plénum confisi, quicunque sinistri de vobis credere non possumus, sed vestre fidelitatis oblacionem gratam suscipimus et acceptam habemus Securitatem et saluum conductum vt cum rebus vestris mercimonialibus per hoc Regnum nostrurn secure vbilibet pacifice et libere proficisci possitis et valeatis, per alias literas nostras vobis vti desiderastis concessimus, sed ne alienigenas mercatores et extraneos vobiscum ducatis districtius prohibemus. Scripsimus pro vobis Generoso Yankoni vt vos et vestros non impediat in aliquo, sed pocius dum oportunum fuerit eciam contra alios turbatores vobis iuuamine assistat. Capitaneis autem Jaurinensibus mandauimus mediantibus alijs literis nostris vt ipsi captiuos vestros, de quibus scribitis nobis perfecte statuant libertati. In eo vero quod literas vestras super Tricesima confirmari postulastis commisimus fideli nostro Reuerendo Domino Nicolao Bodo Preposito Albensi secretario Cancellario Nostro vt ipse dum huiusmodi litere in specie vt solitum est exhibite fuerint, easdem debeat confirmare. Nos enim sicut alias Ciuitates nostras liberas, ita et Ciuitatem nostram Posoniensem et vos in omnibus vestris iuribus et libertatibus volumus conseruare. Dátum Bude dominico die proximo post festum visitationis beate Marié virginis Anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. Kívülről : Circumspectis Judici Juratisque Ciuibus et toti Communitati Ciuitatis nostre Posoniensis Fidelibus nobis sincere dilectis. Pozsony városa levéltárából.