Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

natis pro maiori domus et honoris vestrorum decore decrevi­mus quadam singulari Corona exornare Ita videlicet quod ex­nunc in antea perpetuis temporibus supra Galeam scuti vestri Coronam auream precise ad modum Dyadematis Imperialis elevatam Arma hereditaria vestra circumdantem atque ample­xantem cum fasciculo pennarum adinstar caude pavonis in cacu­mine corone collocato deferre possitis et valeatis Per hec Ar­ma vestra huiusmodi meliorando quemadmodum ea in huiusmodi nostre pagine medio pictoris ministerio evidenter sunt et reperi­untur designata Statuentes et hoc edicto Cesarea et Regia aucto­ritatibus expresse decernentes, vt Vos vestrique descendentes nec non tota domus ac geneologia vestra atque singuli heredes et successores vestri legitimi dicta Arma sic meliorata atque decorata in omni exercicio militari tam in serijs quam in Jocis ac alias vbilibet locorum deferre portare et gestare eisdemque perpetuis in antea temporibus frui et vti possitis et valeatis in omnibus et per omnia Impedimentis et contradiccionibus ces­santibus quorumcunque. Et nichilominus ad vestrarum Virtu­tum multiplicia merita Cesaree et Regie consideracionis ocu­lum accuracius dirigentes Matúra super hec deliberacione prehabita et ex certa sciencia vobis Comitibus de Sanctoge­orgio et Bvvzyn prefatis prout id meritorum vestrorum lauda­bilis fama deposcit vltra alios Spectabiles Magnificos et Nobi­les dominos ac Comites atque Barones Regni nostri Hungarie predicti specialem preeminencie gráciám facere volentes Ro­mana Cesarea et Regia auctoritatibus ac plenitudine potestatis nostre prefatis Vos Comites Vestrosque heredes legitimos de lumbis vestris descendentes presentes et futuros tanquam illos qui vetustis temporum decursibus pre ceteris Baronibus et No­bilibus Regni nostri pretacti de alto stipite Nobilium et anti­quissimorum Comitum et Baronum existitis Non obstante quod aliqui forsitan Comites Barones et Proceres aut Nobiles alij pro tempore Regalium siue Reginalium signanter Palatinatus Wayuodaliuin et Banalium ac quorumlibet aliorum honorum Officiorum dignitatum seu Officiolatum inter Proceres et Offi­ciales Regni nostri Hungarie aut alterius dignitatis ac preemi-

Next

/
Thumbnails
Contents