Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
Zwdar de Olnod, notum facimus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis : Quod quia Serenissimus Princeps Dominus Dominus Malthias Dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Dominus noster naturalis graciosissimus, expertus de fide, fidelitate — industria Domine Allexandrine ducisse Thesnensis relicte, ac Magnifici Job, et puelle Anne filie condam Magnifici Ladislai Gara, alias Regni Hungarie Palatini, que ipsi eidem Domino nostro Regi perpetuo observare polliciti sunt, et promiserunt, 0111nem indignacionem, maliuolenciam et iniurias, quas ipse Dominus noster Rex ob mortem et necem Spectabilis ac Magnifici condam Domini Ladislai fratris sui — — — — per condam Serenissimum Ladislaum Regem Hungarie etc. immediati predecessoris dicti Domini nostri Regis illatas, contra eosdem Dominam Allexandrinam , ac Job et puellam Annám conceperat, gerebat et pretendebat, eidem Domine Allexandrine, ac Job, et puelle Anne, mediantibus suis literis penitus simpliciter, ac sine omni dolo et fraude indulsit et remisit, preterea eosdem et suos heredes . ac ad ipsos pertinentes in omnibus castris Castellis, Ciuitatibus, Opidis, Villis, possessionibus et juribus possessionarijs eorum defendere et manutenere. Et quia castra eorum Kewzewg Lanser ad pertinencias Castri Rolioncz nunc in manibus Imperatoris Romanoruin liabita et existencia, sub certis módis et condicionibus in dictis literis prefati Domini nostri Regis contentis ab ijsdem Domina Allexandrina, ac Job, et puella Anna non alienare, sed ipsis, et suis heredibus relinquere, ac in nullo alio quam bono et pacifico statu eorundem facere velle promisit, que in dictis literis eiusdem Domini nostri Regis expresse continentur, ideo domino nostro Rege presentibus literis nostris, fide nostra christiana mediante promittimus, spondemus et pollicemur, vt idem dominus noster Rex promisisset omnia et queuis premissorum singula, que ipse prefate domine Allexandrine, ac Job, et puelle Anne ac eorum heredum — pertinencium suis literis promisit, et pollicitus est, inuiolabiliter, amicabiliter, ac inconcusse et