Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

Maiestati nostre per prouidum Johannem Familiarem Ciuitatis nostre Posoniensis, qualiter fidelis noster Magnificus Renoldus de Rozgon quinque currus cum rebus mercimonialibus et vs­que ad duodecem equos, reliquasque res a mercatoribus Ci­uitatis nostre Posoniensis violenter recepisset, eosdemque va­rijs iniurijs affecisset, vnde ad Supplicacionem eiusdem Johan­nis prenominati scripsimus memorato fideli nostro Magnifico Renoldo, quomodo idem de his que sibi objiciuntur Budám re­uersurus adueniat cum et nos breuissime ibi constitui Deo con­cedente intendimus. Committimus itaque vobis vt dum primum aduentum nostrum Budám fiendum intellexeritis extunc certos ex conciuibus vestris ad Budáin transmittatis, quibus causa predicta per omnia nota sit. Nos enim partibus presentibus Ju­dicium et Justiciam partes inter easdem administrare intende­mus eíTective. Curetis igitur , vt ad terminum predictum vestros homines ad Budám transmittatis causis pro predictis vt parti­bus presentibus quid determinandum expediat metiri valeamus. Dátum Zegedini in festő Circumcisionis Domini Anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. Kividről: Circumspectis Viris Magi^tro Ciuium Judici Jura­tisque Ciuibus Ciuitatis nostre Posoniensis fidelibus nobis sin— cere dilectis. Pozsony városa levéltárából.

Next

/
Thumbnails
Contents