Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
tempore Wladislai Regis Polonie, qui hoc regnuni nostrum contra Deum et Jus majestatis nostre subintrarat et niagnam regni nostri partém obediencie sue coegerat, honorem et nőmén Waijuodatus Transsiluanie consecutus levato exercitu primum Comitatus nostros Cilié, et Zagorie quos tunc fideles et sincere dilecti consangvinei nostri condam Fridericus et Ulricus Comites Cilié etc. tenebant, et tandem Ducatum nostrum Austrie invasit, et utrumque Comitatus scilicet et ducatum preseriptos préda et spolijs aíTecit, igneque combussit grauia et inestimabilia rerum dampna inferens in illis — tandem vero per Prelatos et Barones , ac Regni nostri Nobiles ea consideratione quod in absentia nostri directore aliquo carere 11011 poterant in Gubernatorem huius Regni nostri, nomine nostro fuerat deputatus, in quo quidem Officio etsi defensionem aliquam regni egerit, quanta tamen mala, quot turbationes et oppressiones fidelibus nostris intulerit quotidiana eorundem fidelium nostrorum querela usque in presens nos edocet que omnia presentibus inseri nec intentionis nostre est nec loci. ^Aliqiia tamen ex illis commemorare non indignum duximus. Nam quociens terras et bona fidelis nostri Georgii Despoti Rascie, inductis etiam interdum in eisdem Turcis Inuasit et Depredatus est Castraque eiusdem obsedit et expugnavit, Wajuodas nostros Transalpinum et Moldaviensem nobis et Regno Nostro fideles, alios occidi alios expelli fecit, et eorum loco alios, quos sibi obligatos fieri debere putauit superinduxit. Et quamquam hoc tandem medio nobis e manibus prefati Domini Imperatoris Romanorum eliberatis et possessione huius Regni nostri per fideles nostros prelatos et Barones ejusdem Regni quamprimum post Iibertatem nostram nos nomine tocius Regni visitantes oblata et exhibita Ipse quoque Johannes Gubernátor de Hwnyad cum aliis Prelatis et Baronibus nostris, cum tandem ad Possessionem huiusmodi capiendam ingrederemur, obviam venerit, nosque sibi omnes pretactos excessus et singula queque delicta et erimina sua remiserimus, ac insuper magnis ipsum honoribus et donacionibus prosecuti fuerimus, Inter cetera Comitatum Bisztriciensem, cum pluribus aliis Castris nostris sibi conferendo, et mutató solo nomine Gubernatoris, in 35*