Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

commendante, Instituimus vos. Ciuitatemque vestram, ut opti­me meritam plurimis et, magnis honoribus dignitatibus. suf­fragijs. fauoribus deo nostro. vobis vitám concedente decorare, ueluti eos, quos unice fortitudinis et fidelitatis exemplar, quo­cumque munere dignos fecit, utputa quorum animi constanciam, nulla bellorum grauitas, nulla periculorum magnitúdó frangere, et a uera fidelitate Corone huius Regni obseruanda potuit in­clinare. Vt igitur hos duros, post hostiles impetus quos summa cum fidelitate hijs superioribus turbidis temporibus, nobis Regno absentibus passi estis, in hoc nostro in hungariam felici aduentu, optimam. erga fidelitatem uestram. uoluntatem nostram declaremus, et digna meritis uestris premiorum inicia iacia­mus , ab hijs. que ad auctoritatem et famam vestram conser­uandam maximé conferre uisa sunt, exordium capere consti­tuimus, Considerantes igitur, magnó Ciuitatibus esse decori, cum illi qui in republica, primum honoris locum tenent, a suis Regibus aut principibus digniori et lllustriori titulo, decoran­tur, Rectorem Ciuitatis vestre et consilij caput, proprio motu, et ex certa sciencia nostra, ac de Prelatorum et Baronum predictorum consilio et assensu, Regia auctoritate et munifi­cencia in Archirectorem constituimus facimusque et sublima­mus. Yoluinusque, ut deinceps singuli Rectores uestri tempo­ribus successiuis vniuersis. post sese eligendi, semper Archi­rectores uocentur, nominentur et scribantur, Hacque dignitate, prerogatiua et preeminencia gaudeant irreuocabiliter et fru­antur, Harum literarum nostrarum quibus Sigillum nostrum se­cretum. quo ut Rex Hungarie utimur, appensum est, uigore et testimonio mediante. Dátum Bude In festő. Ascensionis domini Anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto Regnorum autem nostrorum Anno Hungarie etc. Sexto­decimo Bohemie vero tercio. Commissio propria domini Regis in Consilio Albertus prepositus Q. CQuinqueecclesiensis) A csász kir. titkos levéltárból.

Next

/
Thumbnails
Contents