Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
etc. Fidelibus nostris Conventui Ecclesie de Lelez Salutem et gratiam. Cum nos pro fidelitatibus, et fidelium obsequiorum meritis fidelis nostri Ambrosii de Dolha, per eum nobis exhibitis , et impensis , Possessionem Kohnya vocatam in Comitatu Maramorosiensi existentem, in cuius pacifico dominio prefatus Ambrosius progenitores suos ab antiquo perstitisse, nunc vero apud manus Simonis de Bocliko occupative existere perhibetur, Item totum et omne Jus nostrurn Regium , si quod in eadem Possessione qualitercumque haberemus, aut nostram ex quibuscumque Causis, módis et rationibus concerneret Maiestatem , simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet premissis sic ut prefertur , stantibus et se liabentibus, prefato Ambrosio de Dolha et per eum Miehaeli Wayda de Rozalya fratri suo condivisionali, Ipsorumque heredibus et posteritatibus universis nove nostre donationis titulo vigore aliarum nostrarum literarum contulerimus, velimusque eosdem in domínium eiusdem , et predicti Juris nostri Regii per nostrurn et vestrum homines legitime facere introduci. Fidelitati igitur vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro Testimonio fidedignum, quo presente Sandrinus Balya de Jod, aut Blasius de Barczanfalva , vei Georgius Peterman de Sayo, sin Stephanus de Bilke, seu Johannes de Lipche, aliis absentibus homo noster de Curia nostra Regia per nos ad id deputatus, ad facies preseripte Possessionis, consequenterque Juris nostri Regii in eadem exislentis, vicinis et commetaneis eiusdem uniuersis inibi legitime convocatis, et presentibus accedendo introducat prefatos Anibrosium et Michaelem Wayda in Dominium eiusdem et Ipsius Juris nostri Regii, statuatquc eandem et idem eisdem premisse nostre donacionis titulo Ipsis incunibente.perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, Contradictores vero si qui fuerint evocet Ipsos contra antefatos Ambrosium, et Michaelem nostram in presentiam ad Terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros. Et posthec huiusmodi Introduclionis et Statucionis seriem cum contradictorum, et evocatorum si qui fuerint, vicinorumque et commetaneorum, qui premisse ^tatutioni intererunt nominibus, Ter-