Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
AVI. Arimini Gellért, a sz' Agostonos remete-szerzet közönséges perelje, Fridrik osztrák herczeget részesíti a szerzet minden érdemeiben . mind éltében , mind halála után. Perusium, május 24. 7Í.5.9. Illustrissimo principi et domino ac benefactori singularissimo domino Friderico duci Austrie Stirie Karinthie Carniole etc. 0111nibusque et singulis eiusdem stirpis presentibus et futuris. Fráter Gerardus de Arimino sacre pagine professor Prior generális inmeritus ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini sue dominacionis humilis orator et seruus cum deuotissimo oracionum suffragio celestium et terrestrium incrementa donorum Et si magnitúdó beneficiorum que a dominacione vestra religioni mee amplissima semper liberalitate tributa sunt et in dies magnilice conferuntur omnem ipsius religionis facultatem tam veliementer excellat ut nonmodo ipsa nonnulis rebus aut meritis assequi sed ne satis quidern digne admirari posse uideatur Illud tamen nulli dubium esse potest, quin vestra illustrissima doininacio que est diuinis rebus deuotissima pietate intonta quidquid religiosum a fidelibus seruulis rependatur benigno sit affectu atque animo susceptura Id quod solum humilitas nostra potest dominacioni vestre duximus offerendum perpetuum, et diuinorum suffragiorum officium quo illustrissime dominacionis vestre sanctissimi propositi desideria fragilitatis humane procellis bac vite presentis scopulis liberata in salutaris eflectus portum cicius ac felicius deducantur, fideique illius illustris dominacio et eximie caritatis alfectio qua diuina bonitate muniti ordinem meum dei ac beatissimi patris nostri Augustini intuitu tantis tamque assiduis beneficijs tam singulari semper estis deuocione et gracia prosecuti perpetuis hominum deo famulancium atque astancium precibus adiuta et presentibus auxilijs et futuris tandem deo miserante premijs com endetur Vt igitur tot deuocionis uestre ac