Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

Regni et Dominiorum Domini naturalis Regis Ladislai, atque ipsius de manibus Serenissimi Ducis et Domini Friderici Roma­norum Regis semper Augusti etc. rehabicione, in liac Ciuitate VViennensi diuersis insistendo laboribus, ad certam deuenimus tractatuum maturam vnionem. Fost quorum quidem conclusio­nem, Nos cum prefalo Domino Comite Vlrico et ipse nobiscum, in omnibus et singulis dicti Regni Hungarie factis et negocijs pro honore cl vtilitate ipsius Domini nostri Regis Ladislai no­stri ad scitum et voluntatem disponendis et ordinandis , pro vna mutuo hincinde assumpsimus et assumpsit stare persona, Cuius rcspectu famosi et circumspecti Judices et Jurati ac Com­munitates Ciuitatum Casscha , Lewcza , et Barthfa protunc. no­biscum congregati vestigia nostra sunt sequti, presertim vt ab obediencia et assentencia Domini Johannis Gyskra , quem con­dain Serenissiina Princeps Domina nostra Elizabeth Regina Hun­garie felicis memorie ac cum ea ipse Dominus Comes Cilié eisdem Ciuitatibus Capitaneum statuit et recommendauit, attento maximé quod idem Johannes Gyskra limites et inseriptiones certarum Iiterarum Regno Hungarie et nobis dataruin, pro quarum obseruaeione ipse Ciuitates se obligauerant, trans­gressus est et excessit, et deinceps essent subportati, nostro ex consensu scitu et voluntate. Nunc autem cum ipse Dominus Gyskra in vniucrsis et singulis suis articu­lis et querelis in prefata congregaeione contra et aduersus Regnum Hungarie et nos per eum et suos supporlatis et pro­ductis rite et patenter est et sit per se culpabilis et legitime conuictus. Ideo vt prefate Ciuitates pro sua conseruacione et maioris pacis amplectacione se antelato Domino Comiti Cilié, ad quod se adintromittendum eundem diligenter rogauimus, honorifice submiserunt et ipse eosdem usque ad pretacti Do­mini nostri Regis Ladislai in Regnum suum Hungarie introitum, iu suam singularein recepit et acceptauit Gubernacionem et defensionem juribus et libertatibus eorundem semper saluis remanentibus et illesis. Nobis per omnia piacet et bene conten­tamur annuimusque admittimus et per presentes conscienciose consentimus. Harum nostrarum Iiterarum et quarum Sigiilum Generale Regni est subimpressum vigore et testimonio medi-

Next

/
Thumbnails
Contents