Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

practicis de eliberando Serenissiino rege et principe domino nostro naturali et coinmuni ladislao rege Iiungarie et duce Au­strie etc. de inanibus domini Regis Romanorum ac de pace et quiete Regno hungarie ac Iuiic ducatui et nobis omnibus pa­randa hactenus per nos et alios diligenter actum et tractatum extitit bene nostis, Sed quia nil aut parum per ea utilitatis et voti nostri consecutum pro eo his diebus habito mutuo con­sensu cum illustribus principibus domino friderico et udalrico Comitibus Cilié Boemis et dominis de Moravia banc presentem congregacionem generalem Viennensem celebravimus vbi cum dictis dominis Comitibus Bohemis et Moravie super his rebus et alijs tamquam communibus pari diligentia conferentes ante omnia que inter dominia Domini nostri regis pace durabili confecta mutuaque colligacione et compromissionibus ad adju­vandum nos invicem factis dominum nostrum regem predictum cum quo et pacem et honorem nostrum simul captos judicavi­mus per omnes vias et modos recuperare disponentes pari voto et laboré, verum ne id quod in hac parte actum fuisset preci­pitanter belli laboré queramus deliberantes inprimis soleinnes Ainbasiatores mittere ad ipsum dominum Romanorum regem ad repetendum pacem ordinem pretactum dominum regem no­strum ladislaum vnaeum Corona sua et metis regni occupatis et deinde etiam ad Sanctissimum dominum nostrum pontificem cum protestatione super hoc communiter facienda , Quod si sic vota nostra consequi possumus bene quidem alioquin conclu­suin habemus etiam aliis módis et si necesse fuerit armis ipsum dominum nostrum ac coronain et metas predictas e manibus dicti Regis Romanorum eripere omni modo. Quapropter vni­versitatem vestram et fraternitatem requirimus quatenus in casu quo dictus noster dominus pace quesitus nobis abnega­bitur et si pretacti Ambasiatores nostri non cum relatione op­tata reverterentur extunc statim nobiscum et cum dictis Comi­tibus Cilié Bohemis ac Moravis iter facientibus ad servitia dicti domini nostri regis parati esse velitis et agere ea, que liber­tatém domini nostri predicti et jus et utilitatein et pacem om­nium nostrum concernunt ac honorem prout ad hec ex debito fidelitatis unusquisque vestrum obligatur. Secus non facturi.

Next

/
Thumbnails
Contents