Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

legitime congregata vniuersalem ecclesiain representans. Caris­simo ecclesie filio Alberto Romanorum Regi semper augusto ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Regi. Salutem et oinnipotentis Dei benediccionem. Post suscepcionem litterarum credencionalium maiestatis tue per venerabilem Johannem Epi­scopum Lubicensem ac JVobiles viros Conradum de Winsperg Camerarium sacri Romani Imperij et huius sancte Synodi Pro­tectorem in presenciarum tamen a paucis diebus propter non­nulla nostra tuaque negocia ab hoc loco absentem et Georgium Yischel oratores tuos audiuimus seriose que per ipsos Oratores in vim eiusdem credencie exposita fuerunt Quibus plene intel­lectis cum diligencia expedire curauimus quantum nobis possi­bile' fűit ea que per tuam serenitatem petebantur in conuenien­ciori forma qua id fieri licebat queinadmodum in literis nostris super hoc confectis quas predicti Oratores iam misisse debue­runt videbit lacius tua serenitas contineri, desideramus enim semper totis animis cuncta explere que in prosperacionem Im­perij ac regnorum tuorum cedere arbitrainur, sicuti et tua ma­iestas factis et operibus assiduis prosperitatem et bonam dispo­sicionem ecclesie dei se zelare et desiderare ostendit, Retribuat hinc tante tue pietati condigna premia sponsus ipsius ecclesie saluator cunctorum, Possunt eciam cerciorare ipsam maiestatem tuam Oratores eius de sincera intencione huius sancte Synodi ad bonuin vniuerse ecclesie et omnium Christianorum, ac de pa­cienti expectatione quam super facto summi Pontificis hucusque exhibuit contemplacione Regiarum peticionum tuarum, Sed dum in tractatibus pacis reddimur occupati sumus ipse pontifex proch­dolor a nouitatibus non abstinet in preiudicium ipsius ecclesie dei, qui de nouo in Florenciain se transtulit et rursum ibi aliam congregacionem erexit sub nomine alterius Concilij generális adaugendo iam incepta per eum scismata, el intencionem suam in illis coroborando in magnum ecclesie vniuersalis quam hec sancta Synodus representat nec non celsitudinis tue et aliorum carissimorum et dilectorum ecclesie filiorum aliorum Regum et principum qui tanto sludio pro pace ecclesie se interponebant scandalum et contemptum. Quis enim non videat quantum ex huiusmodi crebris dissolucionibus translacionibus et locorum

Next

/
Thumbnails
Contents