Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
24 diderunt. Considerantes igitur celebris illius legális seiencie adoptatos profectus studentium vtiliter haberj non posse, nisi venerabilium ipsorurn doctorurn status et numerus Regie dignitatis sollercia incrementis felicibus augeatur, Ideirco habito respectu, ad tui plenam per orbem vulgatam sufficieneiam Ingenijque altitudinem, quibus tu morum pulchritudine conspicuus, et vite honestate preclarus coram nostra Maiestate fideli testimonio manifeste laudaris, vt adeo ciuilia Jura in tue mentis penetralibus cottidiana molicione versentur, quod tui ingeniosa subtilitate et commendabili memória, et eloquenti facundia sui Latitudine proficiant vniuersis Tibi ob premissa et tue íidelitatis obsequia, nobis et sacro Imperio exhibita vtiliter et exhibenda jllam libenter facimus gráciám per quam tua et aliorum honorancia, et erga nos et sacrum Impérium devocio augeatur, animo deliberato, et certa nostra sciencia, auctoritate Romana Regia, tue fidelitati, plenam damus et concedimus tenore presentium facultatem, Ouatenus tu personas decem, etate maturas, moribus graues, et sacrarum legum sciencia aaornatas, siue in privilegiatis studijs ad doctoratum accedendi, juxta studioruin ipsorurn consuetudines acceperint licenciám, siue non, quas assumptis duobus aut pluribus eiusdem legális sciencie professoribus, tibi assedentibus quos volueris, post diligens et rigorosum examen, in earumdem sacrarum legum sciencia, sufíicientes et ydoneos repereris, super quo tua sit onerata legalitas, tamquam benemeritas, et ampliorj non egentes examine, venerabiles doctores Ciuilis Juris et legális sciencie, simul uel successiue, dicta auctoritate nostra instituas et eiusdem sacre professionis, celebri militia, militarique decores cingulo, ipsos consorcio ordini numero et milicie doctorurn ac professorum legum aggregando adhibitis ceremonijs et solempnitatibus, circa talia seruarj solitis et consuetis, Decernentes et hoc nostro Romano Regio statuenles edicto, vt huiusmodi decem persone, sic per te doctorate seu doctorande, illám legalem et sacram scienciam vbique locorum legere et docere, ac omnibus priuilegijs libertatibus, emunitatibus honoribus Insignijs et gracijs quibus sacrarum legum doctores professores et milites in generalibus et priuilegiatis studijs Germanie seu Italie ad huiusmodi gradum promoti freti sunt hacteous gaudere