Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

rita erga Romanam ecclesiam, et ipsos Pontifices extarent. Ita— que cum animo quereremus dignum precipue hoc munere, Prin­cipem, occurrit nobis tua Serenitas, que et est in precelsa orn­nium dignitate eonstituta , et cuius deuotionem singularem erga nos, et merita erga sedem apostolicam, ac Romanam ecclesiam insignia iudicamus, Decreueramus autem iam dudum hanc ro­sam auream tibi tamquam vni electo ex multis destinare, Sed cum non occurrerit nuntius qui nobis ydoneus uideretur, nunc per venerabilem fratrem nostrum Episcopum Ypponensem ora­torem ad nos tuum. quem ad hoc reputamus aptissimum desti­nainus tibi eam rosam in signum, ac testimonium nostre erga te alTectionis et caritatis, ac, ut, uideas quamuis sis absensab oculis, tamen amore presentem te esse in animo nostro, Spera­mus quidem in tua excellentia, quod sicut aurum est omnibus metallis perfectius, et rosa inter reliquos flores maximé redo­let, ita hoc donum uirtutem tuam et fidem erga nos et prefa­tam sedem perfectiorem in diem reddet, et tua bona opera re­dolebunt coram deo et hominibus in odorem suauitatis, Accipe igitur grato animo hoc munus quod licet re paruum sit signifi­catione tamen et existimatione Pontificum beniuolentie debet maximum iudicari. Dátum Romé apud Sanctumpetrum Anno In­carnationis dominice Millesimoquadringentesimoquadragesimo­octauo Ouarto Id. Junij Pontificatus nostri Anno Secundo A. de Tuscanis. A csász. kir. titkos levéltárból.

Next

/
Thumbnails
Contents