Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
singillatim, duo milia florenorum auri, dare et assignare, darique et cum effectu assignari facere dignaretur et vellet, Si autem jd facere et adimplere dedignaretur , nollet contempneret, recusaret aut quouismodo non curaret. extunc elapsis dictis duobus mensibus a tempore scilicet copulacionis earum singillatim, vnicuique earundem de pretactis Castrorum et pertinenciarum bonis, uel alijs possessionum vtilitatibus redditibus uel prouentibus in tantum tribuere et donare dignaretur et deberet, quod quelibet earundem singulis Annis singillatim ducentos florenos auri, pro earum sustentacionibus habere et percipere possit et valeret, Que omnia et singula dicti nobiles Rudolfus et Gerhardus, nomine et in persona prelibati domini ducis potestate et auctoritate quibus supra , Rata grata et firma habere spondentes, eundem dominum ducem, iuxta vigorem literarum suarum promissionalium super premissis emanatarum, effectualiter adimplere velle promiserunt, et ipsum dominum ducem per omnia sic et taliter locutum et spondendum fuisse et esse astrinxerunt. De quibus omnibus et singulis dicte nobiles puelle per omnia bene contente , sese ad beneplacitum dicti domini ducis cum graciarum actione contentas et satisfactas fuisse et esse affirmantes confesse sunt coram nobis, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam, presentes nostras literas priuilegiales , pendentis auttentici Sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas , Dátum feria tercia inter Octauas festiuitatis Omnium sanctorum Anno domini Millesimo Quadringentesimo Quadragesimo Septimo. A csász. kir. titkos levéltárból.