Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)

deliberacione exinde prehabita est confessus in hunc modum, Quod Ipse pro gratissimis , laudedignis et fauorosis conplacen­cijs, Magnifici Domini Johannis de Hwnyad Regni Hungarie Gubernatoris per ipsum, locis diebus et temporibus opportunis sibi, scilicet domino Johanni de Korogh exhibitis et impcnsis, ac in futurum exhibendis , Signanter vero vt fraternalis amor et caritas eo feruencius inter ipsos amplecti debeat atque pos­sit. quandam possessionem suam Weresseghaz vocatam, in Co­mitatu Bachiensi habitam, Simulcum vniuersis et singulis vti­litatibus, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris pratis siluis fenetis Neinoribus et generaliter quarumlibet vtilitatum integritatibus , quouis nominis vocabulo vocitatis , ad ipsam pos­sessionem Weresseghaz vocatam de Jure spectantibus et per­tinere debentibus sub suis veris metis et antiquis limitibus , ei­dem Domino Johanni Gubernatori, et per ipsum Ladislao et Ma­thie filijs eiusdem, ipsorumque heredibus donasset et contulis­set, ymo dedit donauit ascripsit et contulit ac perpetuauit co­ram nobis, Nullum Jus, nullamue Juris et dominij proprietatem sibiipsi in eadem possessione Weresseghaz et suis pertinencijs reseruando, sed totum et omne Jus suum et prefati Gaspar fi­lij sui omnemque Juris proprietatem , in ipsum Dominum Jo­hannem Gubernátoréin et filios euisdem predictos , transferendo, In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes ei­dem Domino Johanni Gubernatori concessimus literas nostras priuilegiales pendentis Sigilli nostri munimine roboratas. Dá­tum Bude feria quinta proxima ante dominicam Ramispalmarum Anno Domini Millesimo Ouadringentesimo Ouatragcsimo Sep­timo. A bajor kir. levéltárból Münchenben.

Next

/
Thumbnails
Contents