Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
nem eius semper eramus diligentes et intenti, et temeritatem maliciamque hominum qui dictam pacem varys ingenijs rumpere nitebantur pluribus supplicijs coinpescimus Non possumus tamen ita diligentes existere, quin astucia et peruersitas hominum nouas uias exquirat quibus auariciam suam et maliciam saciet. Et propterea si quando alique iniurie aut dampna subditis Regni Vngarie inferuntur eerti sitis illas preter scienciam ymo contra prohibicionem nostram fieri, et nos quantum in nobis est non cessamus illas et corrigere et cohibere. Vnde habitis literis vestris statim et in continenti nuncium nostrum specialem ad Serenissimam principem Dominam nostram Reginam polonie Zophiain transmisimus rogantes suam Serenitatem vt suos Capitaneos et Subditos cohibeat et conpescat ne Regno Hungarie aliqua dampna ainplius et decetero inferant vei irrogent. Et speramus quod Sua Serenitas precibus et consilijs nostris mouebitur et votis nostris in hoc annuet et concurret.Precipimus insuper omnibus mercatoribus Regni huius vt inerces suas in locis et depositorijs antiquis deponant et debitainTricesimam in Lublio iuxta antiquam obseruanciam et cui Serenissimus princeps Dominus Wladislaus Deigracia Vngarie et Polonie Rex eam exigendam conmisit, reddant. Dátum Vislicie feria tercia proxima ante festum Sancte Marié Magdalene Anno etc. XLV-to Prelati et Barones Terrarum Cracouiensium in Conuencione generáli Visliensi pro die Sancti Allexij habita constituti. Kívülről- Magnificis Nobilibus et Prudentibus Viris Domino Georgio de Rozgon Judici Curie Regie Maiestatis Emerico Wayuode de Pelsewcz, Nicolao Barczal de Dobra Judici Consulibusque Ciuitatis Caschouiensis Ceterisque Capitaneis et Ciuitatensibus et proceribus Regni Hungarie amicis nostris dilectis. Kassa városa levéltárából.